In Litániis Majóribus et Minóribus Introitus: Ps. xvii: 7 E xaudívit de templo sancto suo vocem meam, allelúja: et clamor meus in conspéctu ejus, introívit in aures ejus, allelúja, allelúja. Ps. ibid. 2, 3. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. v. Glória Patri. Exaudívit de templo.Oratio: P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.Oratio 2° de S. Maria; 3°contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa Infra Octavam Paschæ dicitur tantum Oratio contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa James v: 16-20 Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli. Allelúja A lleluja, v. Ps. cxvii:1 Confitémini, Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.Luc. xi: 5-13 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Quis vestrum habébit amícum, et ibit ad illum média nocte, et dicet illi: “Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum”: et ille deíntus respóndens, dicat: “Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli: non possum súrgere, et dare tibi.” Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessários. Et ego dico vobis: “Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétes: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim, qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lápidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpéntetn dabit illi: Aut si petíerit ovum: numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spíritum bonum peténtibus se?»Offertórium: Ps.cviii: 30, 31 C onfitébor Dómino nimis in ore meo: et in médio multórum laudabo eum, quia ástitit a dextris páuperis: ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam, allelúja.Secreta H æc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona, concílient. Per Dóminum.Oratio 2° de S. Maria; 3°contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa Infra Octavam Paschæ dicitur tantum Oratio contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa. Præfátio Paschális juxta Rubricas Communio: P étite, et accipiétis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis: omnis enim qui petit, áccipit: et qui quǽrit, ínvenit: et pulsánti aperiétur, allelúja.Postcommunion V ota nostra, quǽsumus , Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.Oratio 2° de S. Maria; 3°contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa Infra Octavam Paschæ dicitur tantum Oratio contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa
|