Præfátio Paschalis
[P] Per ómnia sæcula sæculórum. Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni tempore, sed in hac potíssimum die [vel nocte] [vel in hoc potíssimum] gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes: [All] Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. A Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis dicitur: Te ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus [Osculatur Altare et junctis manibus ante pectus, dicit:] uti accépta hábeas et benedícas hæc + dona, hæc + múnera, hæc + sancta sacrifícia illibáta; [Extensis manibus prosequiter:] in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica; quam pacificáre, custodíre, adunáre, et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N., et Antístite nostro N., et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ, et apostólicæ fídei cultóribus. Momento Dómine, famulórum famularúmque tuárum N., et N., [Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur:] et ómnium circumstántium quorum tibi fides cógnita est, et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se, suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero. Communicántes, et diem [vel noctem] sacratíssimum celebrántes, Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndem carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi Philíppi. Bartholomæi, Matthæi, Simónis et Thaddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis, precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. [Jungit manus] Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen. Tenens manus expansas super oblata, dicit: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua, et Spíritu Sancto, tribuens eis remissiónem ómnium peccatórum quæsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. [Jungit manus] Per Christum Dóminum nostrum. Amen. Quam oblationem tu, Deus, in ómnibus, ut in Canone
|