|
Die 6 Decembris
Introitus: Eccli. vl: 30 Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit. Oratio: Deus, qui beátum Nicoláum Pontíficem innúmeris decorásti miráculis: tríbue quǽsumus; ut ejus méritis et précibus, a gehénnæ incéndiis liberémur. Per Dóm.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos. Graduale Ps. lxxxviii: 21-23 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea
auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. v. Nihil profíciet
inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Matt xxv: 14-23 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Homo péregre profíciscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinquæ talénta, álli autem duo, álli vero unum unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terran, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens : «Dómine, quinque talénta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.» Ait illi dóminus ejus: «Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.» Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: «Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum.» Ait illi dóminus ejus: «Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.»» Offertorium: Ps. lxxxviii: 25. Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. Secreta: Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in solemnitáte sancti Antístitis tui Nicolái offérimus: ut per ea, vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum. Praefatio Communis vel Præfátio de Adventu Communio: Ps. lxxxviii: 36-38. Semel jurávi in sancto meo: semen ejus in ætérnum manébit, et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cælo fidélis. Postcommunio: Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine, pro solemnitáte sancti Pontíficis tui Nicolái, sempitérna nos protectióne consérvent. Per Dóminum.
|