Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 3 Decembris
S. Francisci Xaverii, Confessóris

Introitus: Ps. cxviii: 46-47

Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. [Ps. cxvi: 1-2] Laudáte Dóminum, omnes gentes, laudáte eum, omnes pópuli: quóniam confirmáta wst super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum. v. Glória Patri. Loquébar.

Oratio:

Deus, qui Indiárum gentes beáti Francísci prædicatióne et miráculis Ecclésiæ tuæ aggregáre voluísti: concéde propítius; ut, cujus gloriósa mérita venerámur, virtútum quoque imitémur exémpla. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

Rom. x: 10-18

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Fratres: Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judæi, et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Graduale Ps. xci: 13 et 14

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábítur in domo Dómíni. v.ibid., 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. [Jacob. i: 12] Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vita. Allelúja.

Marc. xvi: 15-18
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fuerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25.

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta:

Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente purfícet. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

Praefatio Communis vel Præfátio de Adventu

Communio: Matt. xxiv: 36-47

Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Francísco Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!