Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes
Statio ad S. Mariam majorem

Introitus: Ps. lxvii: 8 et 9

Deus, dum egrederéris coram pópuo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, allelúja: terra mota est cæli distillavérunt, allelúja, allelúja. [Ps. ibid: 2] Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. v. Glória Patri. Deus, dum egrederéris.

Post Kýrie, eléison dicitur Orémus, sine Flectámus génua.

Oratio:

Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet: et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem: Qui tecum ... in unitáte ejúsdem.

Act. ii: 14-21

Léctio Actuum Apostolórum.
In diébus illis: Stans Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: «Viri Judǽi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípte verba mea. Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia: sed hoc est quod dictum est per prophétam Joél: “Et erit in novíssimis diébus (dicit Dóminus) effúndam de Spíritu meo super omnem carnem, in prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ et júvenes vestri visiónes vidébunt et senióres vestri sómnia somniábunt. Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas in diébus iilis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt: et dabo prodígia in cælo sursum, et signa in terra deórsum ságnuinem, et ignem, et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras, et luna in sanguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salves erit.”»

Allelúja, allelúja. v. [Ps. xxxii: 6] Verbo Dómini Cæli firmáti sunt, et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.

Hic dicitur Glória in excélsis Deo, et postea Dóminus vobíscum

Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut Spíritus Sanctus advéniens, templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

2° Contra persecutores Ecclesiæ, vel 2° Pro Papa

Act. v: 12-16

Léctio Actuum Apostolórum.
In diébus illis: Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificébat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in platéas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infrmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátem Jerúsalem, afferéntes ægros, et vexátos a spirítibus immúndis: eui curabántur omnes.

Allelúja, allelúja. [Hic genuflectitur] v. Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.

Sequentia

Veni, sancte Spíritus,
        Et emítte cælitus
        Lucis tuæ rádium.

Veni pater páuperum,
        Veni dator múnerum,
        Veni lumen córdium.

Consolátor óptime,
        Dulcis hospes ánimæ,
        Dulce refrigérum.

In labóre réquies,
        In æstu tempéries,
    In fletu solátium.

O lux beatíssima,
        Reple cordis íntima
        Tuórum fidélium.

Sine tuo númine,
        Nihil est in hómine,
        Nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,
        Riga quod est áridum,
        Sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidium,
        Fove quod est frígidium,
        Rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus,
        In te confidéntibus,
        Sacrum septenárium.

Da virtutútis méritum,
        Da salútis éxitum,
        Da perénne gáudium.
        Amen.  Allelúja.

Joann. vi: 44-52
+

Sequéntia sancti Evangélii
secúndum Joánnem.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: «Nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Est scriptum in prophétis: “Et erunt omnes docíbiles Dei.” Omnis, qui audívit a Patre, et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam ætérnam. Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt. Hic est panis de cælo descéndens: ut si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.»

Credo.

Offertorium: Ps. cxvii: 47-48

Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, allelúja

Secreta:

Accípe, quǽsumus, Dómine, munus oblátum: et dignánter operáre; ut, quod mystériis, ágimus, piis efféctibus celebrémus. Per Dóminum.

2° Contra persecutores Ecclesiæ, vel 2° Pro Papa

Præfátio, Communicántes, et Hanc ígitur propria.

Communio: Joann. xiv: 26:

Pacem, relínquo vobis, allelúja: pacem meam do vobis, allelúja, ailelúja.

Postcommunio:

Suméntes, Dómine, cæléstia sacraménta, quǽsumus cleméntiam tuam: ut, quod temporáliter, gérimus, ætérnis gáudiis consequámur. Per Dóminum.

2° Contra persecutores Ecclesiæ, vel 2° Pro Papa

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!