Feria III post Dominicam IV in Quadragesima
Statio ad S.Laurentium in Damaso
Introitus. Ps. liv: 2-3
E xáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam:
inténde in me et exáudi me. Ps. ibid., 3‑4 Contristátus
sum in exercitatióne mea: et conturbátus sum a voce inimíci et a
tribulatióne peccatóris. Glória Patri. Exaudi, Deus.
Oratio.
S acræ nobis, quǽsumus, Dómine, observatiónis jejúnia: et piæ
conversationis augméntum, et tuæ propitiatiónis contínuum præstent
auxílium. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Exodi xxxii: 7-14.
Léctio libri Exodi.
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: «Descénde
de monte: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti.
Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum
conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: «Isti
sunt dii tui, Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.»» Rursúmque ait
Dóminus ad Móysen: «Cerno, quod pópulus iste duræ cervícis sit: dimítte
me ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem
magnam. Móyses autem orábat Dóminum, Deum suum, dicens: «Cur, Dómine
iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti in
fortitúdine magna et in manu robústa? Ne quæro dicant Ægýptii: «Cállide
edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra: quiéscat ira
tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui.» Recordáre Abraham,
Isaac et Israël, servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens: «Multiplicábo
semen vestrum sicut stellas cœli: et univérsam terram hanc, de qua locútus
sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper.»» Placatúsque est
Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
Graduale.Ps. xliii: 26 et 2.
E xsúrge, Dómine, fer opem nobis: et líbera nos propter nomen tuum. v.
Deus, áuribus nostris audívimus: et patres nostri annuntiavérunt nobis opus,
quod operátus es in diébus eórum et in diébus antíquis.
Joann. vii: 14-31.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Jam die festo mediánte, ascendit Jesus in templum,
et docébat. Et mirabántur Judǽi, dicéntes: «Quómodo hic lítteras scit,
cum non didícerit?» Respóndit eis Jesus et dixit: «Mea doctrína non est mea
sed ejus, qui misit me. Si quis volúerit voluntátem ejus fácere cognóscet de
doctrína, utrum ex Deo sit, an ego a meípso loquar. Qui a semetípso lóquitur,
glóriam própriam quærit. Qui autem quærit glóriam ejus, qui misit eum, hic
verax est, et injustítia in illo non est. Nonne Móyses dedit vobis legem: et
nemo ex vobis facit legem? quid me quǽritis interfícere?» Respóndit
turba, et dixit: «Dæmónium habes: quis te quærit interfícere ?» Respóndit
Jesus et dixit eis: «Unum opus feci, et omnes mirámini. Proptérea Móyses
dedit vobis circumcisiónem (non quia ex Móyse est, sed ex pátribus): et in
sábbato circumcíditis hóminem. Si circumcisiónem accipit homo in sábbato ut
non solvátur lex Móysi: mihi indignámini, quia totum hóminem sanum feci in
sábbato? Nolíte judicáre secúndum fáciem, sed justum judícium judicáte.
Dicébant ergo quidam ex Jerosólymis: «Nonne hic est quem quærunt
interfícere ? Et ecce, palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere
cognovérunt príncipes, quia hic est Christus? Sed hunc scimus unde sit:
Christus autem, cum vénerit, nemo scit, unde sit.» Clamábat ergo Jesus in
templo docens, et dicens: «Et me scitis et unde sim, scitis, et a meípso non
veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescítis. Ego scio eum, quia ab
ipso sum, et ipse me misit.» Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit
in illum manus, quia nondum vénerat hora ejus. De turba autem multi
credidérunt in eum.
Offertorium Ps. xxxix: 2, 3 et 4.
E xspéctans exspectávi Dóminum et respéxit me: et exaudívit
deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum hymnum Deo nostro.
Secreta.
H æc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delicta: et, ad
sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet.
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio.Ps. xix: 6
L ætábimur in salutári tuo: et in nómine Dómini, Dei nostri,
magnificábimur.
Postcommunio.
H ujus nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crímine: et ad cœléstia
regna perdúcat. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
M iserére, Dómine, pópulo tuo: et contínuis tribulatiónibus
laborántem, propítius respiráre concéde. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|