Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Feria V post Dominicam IV in Quadragesima

Statio ad Ss.Silvestrum et Martinum

Introitus. Ps. civ: 3-4.

Lætétur cor quæréntium Dóminum: quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem ejus semper. Ps.ibid.,1. Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Glória Patri. Lætétur cor.

Oratio.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quos jejúnia votíva castígant, ipsa quoque devótio sancta lætíficet; ut, terrénis afféctibus mitigátis, facílius cœléstia capiámus. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

 

4 Reg. iv: 25-38.

Léctio libri Regum.
In diébus illis: Venit múlier Sunamítis ad Eliséum in montem Carméli: cumque vidísset eam vir Dei e contra, ait ad Giézi púerum suum: «Ecce Sunamítis illa. Vade ergo in occúrsum ejus, et dic ei: «Recte ne ágitur circa te, et circa virum tuum, et circa fílium tuum?» Quæ respóndit: «Recte.» Cumque venísset ad virum Dei in montem, apprehéndit pedes ejus: et accéssit Giézi, ut amovéret eam. Et ait homo Dei: «Dimítte illam: ánima enim ejus in amaritúdine est, et Dóminus celávit a me, et non indicávit mihi.» Quæ dixit illi: «Numquid petívi fílium a dómino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illúdas me?» Et ille ait ad Giézi: «Accínge lumbos tuos, et tolle báculum meum in manu tua, et vade. Si occurrérit tibi homo, non salútes eum: et si salutáverit te quíspiam, non respóndeas illi: et pones báculum meum super fáciem púeri.» Porro mater pueri ait: «Vivit Dóminus et vivit ánima tua, non dimíttam te.» Surréxit ergo, et secútus est eam. Giézi autem præcésserat ante eos, et posúerat báculum super fáciem púeri, et non erat vox neque sensus: reversúsque est in occúrsum ejus, et nuntiávit ei, dicens: «Non surréxit puer.» Ingréssus est ergo Eliséus domum, et ecce, puer mórtuus jacébat in léctulo ejus: ingressúsque clausit óstium super se et super púerum: et orávit ad Dóminum. Et ascéndit, et incúbuit super púerum: posuítque os suum super os ejus, et óculos suos super óculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvávit se super eum: et calefácta est caro púeri. At ille revérsus, de ambulávit in domo, semel huc atque illuc: et ascéndit et incúbuit super eum: et oscitávit puer sépties, aperuítque oculos. At ille vocávit Giézi, et dixit ei: «Voca Sunamítidem hanc.» Quæ vocáta ingréssa est ad eum. Qui ait: «Tolle fílium tuum.» Venit illa, et córruit ad pedes ejus, et adorávit super terram: tulítque fílium suum, et egréssa est, et Eliséus revérsus est in Gálgala.

 

Graduale. Ps. lxxiii: 20,19 et 22.

Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. v. Exsúrge, Dómine, júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.

 

Luc. vii: 11-16
Cross
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vidua erat, et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: «Noli flere.» Et accéssit et tétigit lóculum. (Hi autem, qui portábant, steterunt.) Et ait: «Adoléscens, tibi dico, surge.» Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accepit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: «Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.»

Offertorium. Ps. lxix: 2, 3 et 4.

Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur omnes, qui cógitant servis tuis mala.

Secreta.

Purífica nos, misericors Deus: ut Ecclésiæ tuæ preces, quæ tibi gratæ sunt, pia múnera deferéntes, fiant expiátis méntibus gratióres. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Præfatio de Quadragesima.

Communio. Ps. lxx: 16-17 et 18.

Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus: Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me.

Postcommunio

Cœléstia dona capiéntibus, quǽsumus, Dómine: non ad judícium proveníre patiáris, quæ fidélibus tuis ad remédium providísti. Per Dóminum nostrum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Super populum:

Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio.

Pópuli tui, Deus, institútor et rector, peccáta, quibus impugnátur, expélle: ut semper tibi plácitus, et tuo munímine sit secúrus. Per Dóminum.

V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!