Feria VI post Dominicam IV in Quadragesima
Statio ad S. Eusebium
Introitus. Ps. xviii: 15
M editátio cordis mei inconspéctu tuo semper: Dómine, adjútor meus,
et redémptor meus. Ps. ibid., 2 Cœli enárrant
glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. Glória Patri.
Meditátio cordis mei.
Oratio.
D eus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis: præsta, quǽsumus;
ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis, et temporálibus non
destituátur auxíliis. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
3 Reg. xvii:17-24.
Léctio libri Regum.
In diébus illis: Ægrotávit fílius mulíeris matrisfamílias, et
erat lánguor fortíssimus, ita ut non remanéret in eo hálitus. Dixit ergo ad
Elíam: «Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingréssus es ad me, ut rememoraréntur
iniquitátes meæ, et interfíceres fílium meum?» Et ait ad eam Elías: «Da
mihi fílium tuum.» Tulítque eum de sinu ejus, et portávit in cenáculum, ubi
ipse manébat, et pósuit super léctulum suum, et clamávit ad Dóminum, et
dixit: «Dómine, Deus meus, étiam ne víduam, apud quam ego utcúmque
susténtor, afflixísti, ut interfíceres fílium ejus?» Et expándit se, atque
mensus est super púerum tribus vícibus, et clamávit ad Dóminum, etait: «Dómine,
Deus meus, revertátur, óbsecro, ánima púeri hujus in víscera ejus.» Et
exaudívit Dóminus vocem Elíæ: et revérsa est ánima púeri intra eum, et
revíxit. Tulítque Elías púerum, et depósuit eum de cenáculo in inferiórem
domum, et trádidit matri suæ, et ait illi: «En vivit fílius tuus.»
Dixítque múlier ad Elíam: «Nunc in isto cognóvi, quóniam vir Dei es tu, et
verbum Dómini in ore tuo verum est.»
Graduale. Ps. cxvii: 8-9.
B onum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine. v.
Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.
Tractus. Ps.cii: 10
D ómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque
secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. Ps.
lxxviii: 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum:
cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic
genuflectitur) Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam
nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris,
propter nomen tuum.
Joann. xi: 1-45
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Erat quidam languens Lázarus a Bethánia, de
castéllo Maríæ et Marthæ, soróris ejus. (María autem erat, quæ unxit
Dóminum unguento, et extérsit pedes ejus capíllissuis: cujus frater Lázarus
infirmabátur.) Misérunt ergo soróres ejus ad eum, dicéntes: «Dómine, ecce,
quem amas infirmátur.» Audiens autem Jesus, dixit eis: «Infírmitas hæc non
est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam.»
Diligébat autem Jesus Martham et sorórem ejus, Maríam, et Lázarum. Ut ergo
audívit, quia infirmabátur, tunc quidem mansit in eódem loco duóbus diébus.
Déinde post hæc dixit discípulis suis: «Eámus in Judǽam íterum.»
Dicunt ei discípuli: «Rabbi, nunc quærébant te Judǽi lapidáre, et
íterum vadis illuc?» Respóndit Jesus: «Nonne duódecim sunt horæ diéi? Si
quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem hujus mundi videt: si autem
ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo.» Hæc ait, et post
hæc dixit eis: «Lázarus, amícus noster, dormit: sed vado, ut a somno
éxcitem eum.» Dixérunt ergo discípuli ejus: «Dómine, si dormit, salvus
erit.» Díxerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putavérunt, quia de
dormitióne somni díceret. Tunc ergo Jesus dixit eis maniféste: «Lazarus
mórtuus est: et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi:
sedeámus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos:
«Eámus et nos, ut moriámur cum eo.» Venit itaque Jesus, et invénit eum
quátuor dies jam in monuménto habéntem. (Erat autem Bethánia juxta
Jerosólymam quasi stádiis quíndecim.) Multi autem ex Judǽis vénerant ad
Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre suo. Martha ergo, ut
audívit quia Jesus venit, occúrrit illi: María autem domi sedébat. Dixit
ergo Martha ad Jesum: «Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset
mórtuus: sed et nunc scio, quia, quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi
Deus.» Dicit illi Jesus: «Resúrget frater tuus.» Dicit ei Martha: «Scio,
quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die.» Dixit ei Jesus: «Ego sum
resurréctio et vita: qui credit in me, etiam si mórtuus fúerit, vivet: et
omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc?» Ait
illi: «Utique, Dómine, ego crédidi, quia tu es Christus, Fílius Dei vivi,
qui in hunc mundum venísti. Et cum hæc dixísset, ábiit et vocávit Maríam,
sorórem suam, siléntio, dicens: «Magíster adest, et vocat te.» Illa ut
audívit, surgit cito, et venit ad eum: nondum enim vénerat Jesus in castéllum;
sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha. Judǽi ergo, qui
erant cum ea in domo et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam, quia cito
surréxit et éxiit, secúti sunt eam, dicéntes: «Quia vadit ad monuméntum,
ut ploret ibi.» María ergo, cum venísset, ubi erat Jesus, videns eum,
cécidit ad pedes ejus, et dicit ei: «Dómine, si fuísses hic, non esset
mórtuus frater meus.» Jesus ergo, ut vidit eam plorántem, et Judǽos, qui
vénerant cum ea, plorántes, infrémuit spíritu, et turbávit seípsum, et
dixit: «Ubi posuístis eum?» Dicunt ei: «Dómine, veni et vide.» Et
lacrimátus est Jesus. Dixérunt ergo Judǽi: «Ecce, quómodo amábat eum.»
Quidam autem ex ipsis dixérunt: «Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci
nati, facere, ut hic non morerétur?» Jesus ergo rursum fremens in semetípso,
venit, ad monuméntum. Erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei. Ait
Jesus: «Tóllite lápidem.» Dicit ei Martha, soror ejus, qui mórtuus fuerat:
«Dómine, jam fetet, quatriduánus est enim.» Dicit ei Jesus: «Nonne dixi
tibi, quóniam, si credíderis, vidébis glóriam Dei?» Tulérunt ergo lápidem:
Jesus autem, elevátis sursum óculis, dixit: «Pater, grátias ago tibi,
quóniam audísti me. Ego autem sciébam, quia semper me audis, sed propter
pópulum, qui circúmstat, dixi: ut credant, quia tu me misísti.» Hæc cum
dixísset, voce magna clamávit: «Lázare, veni foras.» Et statim pródiit,
qui fúerat mórtuus, ligátus pedes et manus ínstitis, et fácies illíus
sudário erat ligáta. Dixit eis Jesus: «Sólvite eum, et sínite abíre.»
Multi ergo ex Judǽis, qui vénerant ad Maríam et Martham, et víderant
quæ fecit Jesus, credidérunt in eum.
Offertorium. Ps. xvii: 28 et 32.
P ópulum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum
humiliábis: quóniam quis Deus præter te, Dómine?
Secreta.
M únera nos, Dómine, quǽsumus, obláta puríficent: et te nobis
jugiter fáciant esse placátum. Per Dóminum nostrum.
2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Joann. xI: 33,35,43, 44 et 39.
V idens Dóminus flentes soróres Lázari ad monuméntum, lacrimátus
est coram Judǽis, et exclamávit: «Lázare, veni foras,» et pródiit
ligátis mánibus et pédibus, qui fúerat quatriduánus mórtuus.
Postcommunio.
H æc nos, quǽsumus, Dómine, participátio sacraménti: et a
propriis reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis.
PerDóminum.
2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
D a nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui infirmitátis
nostræ cónscii, de tua virtúte confídimus, sub tua semper pietáte
gaudeámus. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
|