Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Feria IV post Dominicam III in Quadragesima
Statio ad S. Xystum

Introitus. Ps. xxx: 7-8.

Ego autem in Dómino sperábo: exsultábo et lætábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam. Ps.ib.,2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me. Glória Patri. Ego autem.

Oratio.

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: ut salutáribus jejúniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Exodi xx: 12-24.

Léctio libri Exodi.
Hæc dicit Dóminus Deus: «Hónora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus, Deus tuus, dabit tibi. Non occídes. Non mœcháberis. Non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui: nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum nec ómnia, quæ illíus sunt.» Cunctus autem pópulus vidébat voces, et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et, pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, dicéntes Móysi: «Lóquere tu nobis, et audiámus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur.» Et ait Móyses ad pópulum: «Nolite timére: ut enim probáret vos, venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis.» Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus. Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: «Vos vidístis, quod de cœlo locútus sim vobis. Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis. Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco, in quo memória fúerit nóminis mei.»

Graduale. Ps. vi: 3-4.

Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine, v. Conturbáta sunt ómnia ossa mea: et ánima mea turbáta est valde.

Tractus.Ps. cii: 10.

Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. Ps.lxxviii: 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Matth. xv: 1-20.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: «Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant.» Ipse autem respóndens, ait illis: «Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit: «Hónora patrem et matrem.» Et: «Qui male díxerit patri vel matri, morte moriátur.» Vos autem dícitis: «Quicúmque díxerit patri vel matri: munus quodcúmque est ex me, tibi próderit:» et non honorificábit patrem suum aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: «Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum.» Et convocátis ad se turbis, dixit eis: «Audíte, et intellégite. Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem.» Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei: «Scis, quia pharisǽi, audíto verbo hoc, scandalizáti sunt?» At ille respóndens, ait: «Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cœléstis, eradicábitur. Sínite illos: cæci sunt et duces cæcórum. Cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt.» Respóndens autem Petrus, dixit ei: «Edíssere nobis parábolam istam.» At ille dixit: «Adhuc et vos sine intelléctu estis? Non intellégitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur ? Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: de corde enim exeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ. Hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.»

Offertorium. Ps. cviii: 21.

Dómine, fac mecum misericórdiam tuam, propter nomen tuum: quia suávis est misericórdia tua.

Secreta

Suscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: et tua mystéria celebrántes, ab ómnibus nos defénde perículis. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.

3° pro vivis et defunctis.

Præfatio de Quadragesima.

Communio. Ps. xv: 10.

Notas mihi fecísti vias vitæ: adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.

Postcommunio

Sanctíficet nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa cœléstis: et a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Super populum:

Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. Per Dóminum.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!