Feria III post Dominicam III in Quadragesima
Statio ad S. Pudentianam
Introitus. Ps. xvi: 6 et 8.
E go clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et
exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum
tuárum prótege me. Ps.ib.,1 Exáudi, Dómine,
justítiam meam: inténde deprecatiónem meam. Glória Patri. Ego
Oratio.
E xáudi nos, omnípotens et miséricors Deus: et continéntiæ
salutáris propítius nobis dona concéde. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
4 Reg. vi: 1-7.
Léctio libri Regum.
In diébus illis: Múlier quædam clamábat ad Eliséum Prophétam,
dicens: «Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit
timens Dóminum: et ecce, créditor venit, ut tollat duos fílios meos ad
serviéndum sibi.» Cui dixit Eliséus: «Quid vis, ut fáciam tibi? Dic mihi,
quid habes in domo tua?» At illa respóndit: «Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar.» Cui
ait: «Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca. Et
ingrédere, et claude óstium tuum, cum intrínsecus fúeris tu et fílii tui:
et mitte inde in ómnia vasa hæc: et cum plena fúerint, tolles.» Ivit itaque
múlier, et clausit óstium super se et super fílios suos: illi offerébant
vasa, et illa infundébat. Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum:
«Affer mihi adhuc vas.» Et ille respóndit: «Non hábeo.» Stetítque óleum.
Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: «Vade, inquit, vende oleum, et
redde creditóri tuo: tu autem et fílii tui vívite de réliquo.»
Graduale. Ps. xviii: 13-14.
A b occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo. v.
Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: et emundábor a delícto
máximo.
Matth. xviii: 15-22.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Si peccáverit in te
frater tuus, vade, et córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit,
lucrátus eris fratrem tuum. Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum
vel duos, ut in ore duórum vel trium téstium stet omne verbum. Quod si non
audíerit eos: dic ecclésiæ. Si autem ecclésiam non audíerit: sit tibi sicut
éthnicus et publicánus. Amen, dico vobis, quæcúmque alligavéritis super
terram, erunt ligáta et in cœlo: et quæcúmque solvéritis super terram,
erunt solúta et in cœlo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint
super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in
cœlis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in
médio eórum.» Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: «Dómine, quóties
peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? usque sépties?» Dicit illi
Jesus: «Non dico tibi usque sépties, sed usque septuágies sépties.
Offertorium. Ps. cxvii: 16 et 17.
D éxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non
móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta.
P er hæc véniat, quǽsumus, Dómine, sacraménta nostræ
redemptiónis efféctus: qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus, et
ad salutária dona perdúcat. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Ps. xiv: 1-2.
D ómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in
monte sancto tuo? Qui ingréditur sine mácula, et operátur justítiam.
Postcommunio.
S acris, Dómine, mystériis expiáti: et véniam, quǽsumus,
consequámur et grátiam. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
T ua nos, Dómine, protectióne defénde: et ab omni semper iniquitáte
custódi. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|