Sabbato post Dominicam III in Quadragesima
Statio ad S. Susannam
Introitus. Ps. v: 2-3.
V erba mea áuribus pércipe, Dómine, intéllege
clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus. Ps.ibid.,4
Quóniam ad te orábo, Dómine: mane exáudies vocem meam. Glória Patri. Verba
mea.
Oratio.
P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut,
qui se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinent; sectándo justítiam, a
culpa jejúnent. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Dan. xiii: 1-9,15-17,19-30 et 33-62.
Léctio Daniélis Prophétæ.
In diébus illis: Erat vir hábitans in
Babylóne, et nomen ejus Jóakim: et accépit uxorem nómine Susánnam, fíliam
Helcíæ pulchram nimis, et timéntem Deum: paréntes enim illíus cum essent
justi, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi. Erat autem Jóakim dives
valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suæ: et ad ipsum confluébant Judǽi,
eo quod esset honorabílior ómnium. Et constítuti sunt de pópulo duo senes
júdices in illo anno: de quibus locútus est Dóminus: «Quia egréssa est
iníquitas de Babylóne a senióribus judícibus qui videbántur régere
pópulum.» Isti frequentábant domum Jóakim, et veniébant ad eos omnes, qui
habébant judícia. Cum autem pópulus revertísset per merídiem,
ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui. Et vidébant eam
senes cotídie ingrediéntem et deambulántem: et exarsérunt in
concupiscéntiam ejus: et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos
suos, ut non vidérent cœlum, neque recordaréntur judiciórum justórum.
Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut
heri et núdius tértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in
pomário: æstus quippe erat, et non erat ibi quisquam præter duos senes
abscónditos et contemplántes eam. Dixit ergo puéllis: «Afférte mihi óleum
et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver.» Cum autem egréssæ
essent puéllæ, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt:
«Ecce, óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in
concupiscéntia tui sumus: quam ob rem assentíre nobis, et commiscére nobiscum.
Quod si nolúeris dicémus contra te testimónium quod fúerit tecum júvenis,
et ob hanc causam emíseris puéllas a te.» Ingémuit Susánna, et ait: «Angústiæ
sunt mihi úndique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non egero, non
effúgiam manus vestras. Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus
vestras quam peccáre in conspéctu Dómini.» Et exclamávit voce magna
Susánna: exclamavérunt autem et senes adversus eam. Et cucúrrit unus ad
óstia pomárii, et aperuit. Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in
pomário, irruérunt per postícum, ut vidérent, quidnam esset. Postquam autem
senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter: quia numquam dictus fúerat
sermo hujuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina. Cumque venísset
pópulus ad Jóakim virum ejus venérunt et duo senióres, pleni iníqua
cogitatióne advérsus Susánnam, ut interfícerent eam. Et dixérunt coram
pópulo: «Míttite ad Susánnam fíliam Helcíæ uxórem Jóakim.» Et statim
misérunt. Et venit cum paréntibus et fíliis et univérsis cognátis suis.
Fiébant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam. Consurgéntes autem duo
senióres in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput ejus. Quæ flens
suspéxit ad cœlum: erat enim cor ejus fidúciam habens in Dómino. Et
dixérunt senióres: «Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est hæc
cum duábus puéllis: et clausit óstia pomárii et dimísit a se puéllas.
Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea. Porro
nos, cum essémus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad
eos, et vídimus eos pariter commiscéri. Et illum quidem non quívimus
comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exsilívit: hanc
autem cum apprehendissémus interrogávimus, quisnam esset adoléscens, et
nóluit indicáre nobis: hujus rei testes sumus.» Crédidit eis multitúdo
quasi sénibus et judícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem.
Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit: «Deus ætérne, qui
absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia, ántequam fiant, tu scis,
quóniam falsum testimónium tulérunt contra me: et ecce, mórior, cum nihil
horum fécerim, quæ isti malitióse composuérunt advérsum me.» Exaudívit
autem Dóminus vocem ejus. Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit Dóminus
spíritum sanctum pueri junióris, cujus nomen Dániel. Et exclamávit voce
magna: «Mundus ego sum a sánguine hujus.» Et convérsus omnis pópulus ad eum,
dixit: «Quis est iste sermo, quem tu locútus es?» Qui cum staret in médio
eórum ait: «Sic fátui, fílii Israël, non judicántes, neque quod verum est
cognoscéntes, condemnástis fíliam Israël? Revertímini ad judícium, quia
falsum testimónium locúti sunt advérsus eam.» Revérsus est ergo pópulus
cum festinatióne. Et dixit ad eos Dániel: «Separáte illos ab ínvicem procul,
et dijudicábo eos.» Cum ergo divísi essent alter ab áltero vocávit unum de
eis, et dixit ad eum: «Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta
tua quæ operabáris prius: júdicans judícia injústa, innocéntes ópprimens,
et dimíttens nóxios dicénte Dómino: “Innocéntem et justum non
interfícies.” Nunc ergo, si vidisti eam, dic, sub qua arbóre vidéris eos
colloquéntes sibi.» Qui ait: «Sub schino.» Dixit autem Dániel: «Recte
mentítus es in caput tuum.» Ecce enim Angelus Dei, accépta senténtia ab eo,
scindet te médium.» Et amóto eo, jussit veníre álium, et dixit ei: «Semen
Chánaan, et non Juda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor
tuum: sic faciebátis filiábus Israël et illæ timéntes loquebántur vobis:
sed fília Juda non sustínuit iniquitátem vestram. Nunc ergo dic mihi, sub qua
arbóre comprehénderis eos loquéntes sibi.» Qui ait: «Sub prino.» Dixit
autem ei Dániel: «Recte mentítus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus
Dómini, gládium habens, ut secet te médium et interfíciat vos.» Exclamávit
itaque omnis cœtus voce magna, et benedixérunt Deum qui salvat sperántes in
se. Et consurrexérunt advérsus duos senióres (convícerat enim eos Dániel ex
ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis, sicut male égerant
advérsus próximum: et interfecérunt eos et salvátus est sanguis innóxius in
die illa.
Graduale.Ps. xxii: 4.
S i ámbulem in médio umbræ mortis, non timébo
mala: quóniam tu mecum es, Dómine. v.
Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.
Joann. viii: 1-11

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Perréxit Jesus in montem
Olivéti: et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum,
et sedens docébat eos. Addúcunt autem scribæ et pharisǽi mulíerem in
adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio et dixérunt ei: «Magister,
hæc mulier modo deprehénsa est in adultério. In lege autem Moyses mandávit
nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis?» Hoc autem dicébant tentántes
eum ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum dígito
scribébat in terra. Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et
dixit eis: «Qui sine peccáto est vestrum primus in illam lápidem mittat.» Et
íterum se inclínans, scribébat in terra. Audiéntes autem unus post unum
exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Jesus, et múlier in
médio stans. Erigens autem se Jesus, dixit ei: «Múlier, ubi sunt, qui te
accusábant? nemo te condemnávit?» Quæ dixit: «Nemo, Dómine.» Dixit autem
Jesus: «Nec ego te condemnábo: Vade, et jam ámplius noli peccáre.»
Offertorium.Ps. cxviii: 133.
G ressus meos dírige secúndum elóquium tuum:
ut non dominétur mei omnis injustítia, Dómine.
Secreta.
C oncéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut
hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget
semper et múniat. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Joann. viii: 10 et 11.
«N emo te condemnávit, mulier?» «Nemo,
Dómine.» «Nec ego te condemnábo: jam ámplius noli peccáre.»
Postcommunio.
Q uǽsumus, omnípotens Deus: ut inter ejus
membra numerémur, cujus córpori communicámus et sánguini: Qui tecum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
P ræténde, Dómine, fidélibus tuis déxteram cœléstis
auxílii: ut te toto corde perquírant; et, quæ digne póstulant, cónsequi
mereántur.
Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|