Feria II post Dominicam III in Quadragesima
Statio ad S. Marcum
Introitus. Ps. lv: 5.
I n Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperábo,
non timebo, quid fáciat mihi homo. Ps.ibid.,2 Miserére
mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me. Glória Patri. In Deo.
Oratio.
C órdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus
infúnde: ut, sicut ab escis carnálibus abstinémus; ita sensus quoque nostros
a nóxiis retrahámus excéssibus. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
4 Reg. v: 1-15.
Léctio libri Regum.
In diébus illis: Náaman, princeps milítiæ regis Sýriæ, erat vir
magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem
Sýriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus. Porro de Sýria egressi
fúerant latrúnculi, et captivam dúxerant de terra Israel puéllam párvulam,
quæ erat in obséquio uxoris Náaman, quæ ait ad dóminam suam: «Utinam
fuísset dóminus meus ad Prophétam, qui est in Samaría: profécto curásset
eum a lepra, quam habet.» Ingréssus est itaque Náaman ad dóminum suum, et
nuntiávit ei, dicens: «Sic et sic locúta est puélla de terra Israël.»
Dixítque ei rex Sýriæ: «Vade, et mittam lítteras ad regem Israël.» Qui
cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex mília
áureos, et decem mutatória vestimentórum, détulit lítteras ad regem Israël
in hæc verba: «Cum accéperis epístolam hanc, scito, quod míserim ad te
Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.» Cumque legísset rex Israël
lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: «Numquid Deus ego sum, ut occídere
possim et vivificáre, quia iste misit ad me, ut curem hóminem a lepra sua?
animadvértite et vidéte, quod occasiónes quærat advérsum me.» Quod cum
audísset Eliséus vir Dei, scidísse videlícet regem Israël vestiménta sua,
misit ad eum, dicens: «Quare scidísti vestiménta tua? véniat ad me, et sciat
esse prophétam in Israël.» Venit ergo Náaman cum equis et cúrribus, et
stetit ad óstium domus Eliséi: misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: «Vade,
et laváre sépties in Jordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque
mundáberis.» Iratus Náaman recedébat, dicens: «Putábam, quod egrederétur
ad me, et stans invocáret nomen Dómini, Dei sui, et tángeret manu sua locum
lepræ, et curáret me. Numquid non melióres sunt Abana et Pharphar, flúvii
Damásci, ómnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder?» Cum ergo
vertísset se, et abíret indígnans, accessérunt ad eum servi sui, et locúti
sunt ei: «Pater, et si rem grandem dixísset tibi Prophéta, certe fácere
debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: «Laváre, et mundáberis?»»
Descéndit, et lavit in Jordáne sépties, juxta sermónem viri Dei, et
restitúta est caro ejus, sicut caro pueri párvuli, et mundátus est.
Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit coram eo,
et ait: «Vere scio, quod non sit álius Deus in univérsa terra, nisi tantum in
Israël.
Graduale. Ps. lv: 9 et 2.
D eus, vitam meam annuntiávi tibi: posuísti lácrimas meas in
conspéctu tuo. v. Miserére mei, Dómine,
quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.
Tractus.Ps.cii: 10
D ómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque
secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. Ps.
lxxviii: 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum:
cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic
genuflectitur) Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam
nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris,
propter nomen tuum.
Luc. iv: 23-30.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I n illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: «Utique dicétis mihi
hanc similitúdinem: Médice, cura teípsum: quanta audívimus facta in
Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Ait autem: Amen, dico vobis, quia nemo
prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte dico vobis, multæ víduæ
erant in diébus Elíæ in Israël, quando clausum est cœlum annis tribus et ménsibus
sex, cum facta esset fames magna in omni terra: et ad nullam illarum missus est
Elías, nisi in Sarépta Sidóniæ ad mulíerem viduam. Et multi leprósi erant
in Israël sub Eliséo Prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman
Syrus.» Et repléti sunt omnes in synagóga ira, hæc audiéntes. Et
surrexérunt, et ejecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad
supercílium montis, super quem cívitas illórum erat ædificáta, ut
præcipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat.
Offertorium.Ps.54,2-3.
E xáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam:
inténde in me, et exáudi me.
Secreta.
M unus, quod tibi, Dómine, nostræ servitútis offérimus, tu
salutáre nobis pérfice sacraméntum. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Ps. xiii: 7
Q uis dabit ex Sion salutáre Israël? cum avértent Dóminus
captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.
Postcommunio.
P ræsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quod ore
contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
S ubvéniat nobis, Dómine, misericórdia tua: ut ab imminéntibus
peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te
liberánte salvári. Per Dóminum nostrum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|