Feria II post Dominicam II in Quadragesima
Statio ad S.Clementem
Introitus.Ps. xxv: 11-12.
R édime me, Dómine, et miserére mei: pes enim
meus stetit in via recta: in ecclésiis benedícam Dóminum. Ps.ibid.,1
Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: et in
Dómino sperans, non infirmábor. Glória Patri. Rédime me, Dómine.
Oratio.
P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut
fámilia tua, quæ se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinet: sectándo
justítiam, a culpa jejúnet. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Dan. ix: 15-19.
Léctio Daniélis Prophétæ.
In diébus illis: Orávit Dániel Dóminum,
dicens: «Dómine, Deus noster, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in
manu forti, et fecísti tibi nomen secúndum diem hanc; peccávimus,
iniquitátem fécimus, Dómine, in omnem justítiam tuam: avertátur, óbsecro,
ira tua et furor tuus a civitáte tua Jerúsalem et monte sancto tuo. Propter
peccáta enim nostra et iniquitátes patrum nostrórum. Jerúsalem et pópulus
tuus in oppróbrium sunt ómnibus per circúitum nostrum. Nunc ergo exáudi,
Deus noster, oratiónem servi tui et preces ejus: et osténde fáciem tuam super
sanctuárium tuum, quod desértum est, propter temetípsum. Inclína, Deus meus,
aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram et
civitátem, super quam invocátum est nomen tuum: neque enim in
justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in
miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine, placáre, Dómine: atténde et
fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus: quia nomen tuum invocátum est
super civitátem et super pópulum tuum, Dómine, Deus noster.»
Graduale.Ps. lxix: 6 et 3.
A djútor meus et liberátor meus esto: Dómine,
ne tardáveris. v. Confundántur et revereántur inimíci mei, qui
quærunt ánimam meam.
Tractus. Ps. cii: 10.
D ómine, non secúndum peccáta nostra, quæ
fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
v. Ps. lxxviii: 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum
antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti
sumus nimis. (Hic genuflectitur) Adjuva nos, Deus,
salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et
propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Joann. viii: 21-29
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum:
«Ego vado, et quærétis me, et in peccáto vestro moriémini. Quo ego vado,
vos non potéstis veníre.» Dicébant ergo Judǽi: «Numquid interfíciet
semetípsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potéstis veníre?» Et dicébat
eis: «Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum. Vos de mundo hoc estis,ego
non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriémini in peccátis vestris: si
enim non credidéritis, quia ego sum, moriémini in peccáto vestro.» Dicébant
ergo ei: «Tu quis es?» Dixit eis Jesus: «Princípium, qui et loquor vobis.
Multa habeo de vobis loqui et judicáre. Sed qui me misit, verax est: et ego
quæ audívi ab eo, hæc loquor in mundo.» Et non cognovérunt, quia Patrem
ejus dicébat Deum. Dixit ergo eis Jesus: «Cum exaltavéritis Fílium hóminis,
tunc cognoscétis quia ego sum, et a meípso fácio nihil: sed, sicut dócuit me
Pater, hæc loquor: et qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum: quia
ego, quæ plácita sunt ei, fácio semper.»
Offertorium.Ps. xv: 7 et 8.
B enedícam Dóminum, qui tríbuit mihi
intelléctum: providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris
est mihi, ne commóvear.
Secreta.
H æc hóstia, Dómine, placatiónis et laudis,
tua nos protectióne dignos effíciat. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio.Ps. viii: 2.
D ómine, Dóminus noster, quam admirábile est
nomen tuum in univérsa terra!
Postcommunio.
H æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine:
et cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
A désto supplicatiónibus nostris, omnípotens
Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges; consuétæ
misericórdiæ tríbue benígnus efféctum. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|