Feria III post Dominicam I in Quadragesima
Statio ad S. Anastasiam
Introitus. lxxxix: 1 et 2.
D ómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo
et in sǽculum tu es. Ps. ibid. 2 Priúsquam
montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in
sǽculum tu es Deus. Glória Patri. Dómine.
Oratio.
R éspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens
nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per
Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Is. lv: 6-11.
Léctio Isaíæ Prophétæ
In diébus illis: Locútus est Isaías Prophéta,
dicens: «Quǽrite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum
prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas,
et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam
multus est ad ignoscéndum. “Non enim cogitationes meæ cogitatiónes
vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ,” dicit Dóminus. “Quia sicut
exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et
cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et
nix de cœlo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et
infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem
comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur
ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad
quæ misi illud”: ait Dóminus omnípotens.»
Graduale.Ps.xxl: 2.
D irigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. Elevátio mánuum meárum sacrifícium
vespertínum.
Matth. xxi: 10-17.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I n illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est
univérsa cívitas, dicens: «Quis est hic?» Pópuli autem dicébant: «Hic
est Jesus Prophéta a Názareth Galilǽæ.» Et intrávit Jesus in templum
Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas
nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: et dicit eis: «Scriptum
est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam
spelúncam latrónum.» Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo: et
sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília,
quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes: «Hosánna fílio
David»: indignáti sunt, et dixérunt ei: «Audis, quid isti dicunt?» Jesus
autem dixit eis: «Utique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et
lacténtium perfecísti laudem?» Et relíctis illis, ábiit foras extra
civitátem in Bethániam: ibíque mansit.
Offertorium. Ps. xxx: 15-16.
I n te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis
témpora mea.
Secreta.
O blátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et a cunctis
nos defénde perículis. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio.Ps. iv: 2.
C um invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ: in
tribulatióne dilatásti me: miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem
meam.
Postcommunio.
Q uǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus
efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
A céndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua
cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum nostrum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|