Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Feria Quinta
post Dominicam I in Quadragesima
Statio ad S.Laurentium in Paneperna

Introitus.Ps.95,6.

Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius. Ps. ibid. 1 Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. Glória Patri. Conféssio et pulchritúdo

Oratio.

Devotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, benígnus inténde: ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis reficiántur in mente. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Ezech.18,1-9.

Léctio Ezechiélis Prophétæ.
In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me, dicens: «Quid est, quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: et hóminem non contristáverit: pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens.»

Graduale. Ps. xvi: 8 et 2

Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. v. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem.

Matth. xv: 21-28.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: «Miserére mei, Dómine, fíli David: fília mea male a dæmónio vexátur.» Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes: «Dimítte eam; quia clamat post nos.» Ipse autem respóndens, ait: «Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël.» At illa venit, et adorávit eum, dicens: «Dómine, ádjuva me.» Qui respóndens, ait: «Non est bonum sumere panem filiórum, et míttere cánibus.» At illa dixit: «Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: «O múlier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis.» Et sanáta est fília ejus ex illa hora.

Offertorium.Ps. xxxiii: 8-9.

Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.

Secreta.

Sacrifícia, Dómine, quǽsumus, propénsius ista nos salvent, quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Præfatio de Quadragesima.

Communio Joann. vi: 52.

Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.

Postcommunio.

Tuórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle præsídiis, et rénova sempitérnis. Per Dóminum nostrum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Super populum:

Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio.

Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis: et, quæ profiténtur, agnóscere, et cœléste munus dilígere, quod frequéntant. Per Dóminum.

V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!