Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ
Statio ad S.Petrum
Introitus.Ps.87,3.
I
ntret orátio mea in conspéctu tuo: inclína aurem tuam ad precem
meam, Dómine. Ps. ibid. 2 Dómine, Deus salútis
meæ: in die clamávi, et nocte coram te. Glória Patri. Intret orátio mea.
Post
Kýrie, eléison, dicitur:
O
rémus.
Flectámus génua.
Leváte.
Oratio.
P
ópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: atque ab
eo flagella tuæ iracúndiæ cleménter avérte. Per Dóminum.
Deut. xxvi: 12-19.
Léctio libri Deuteronómii.
In diébus illis: Locútus est Móyses ad pópulum, dicens: «Quando
compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, loquéris in conspéctu
Dómini, Dei tui: “Abstuli, quod sanctificátum est de domo mea, et dedi
illud levítæ et ádvenæ et pupíllo ac víduæ, sicut jussísti mihi: non
præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui. Obœdívi voci
Dómini, Dei mei, et feci ómnia, sicut præcepísti mihi. Réspice de
sanctuário tuo et de excélso cœlórum habitáculo, et benedic pópulo tuo
Israël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut jurásti pátribus nostris,
terræ lacte et melle manánti.” Hódie Dóminus, Deus tuus, præcépit tibi,
ut fácias mandáta hæc atque judícia: et custódias et ímpleas ex toto
corde tuo et ex tota ánima tua. Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus,
et ámbules in viis ejus, et custódias cæremónias illíus et mandáta atque
judícia, et obédias ejus império. Et Dóminus elegit te hódie, ut sis ei
pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta
illíus: et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus, quas creávit in laudem
et nomen et glóriam suam: ut sis populus sanctus Dómini, Dei tui, sicut
locútus est.»
Graduale.Ps. lxxviii: 9 et 10.
P
ropítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes:
«Ubi est Deus eórum?». v. Adjuva nos,
Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera
nos.
Orémus.
Flectámus génua.
Leváte.
Oratio.
P
otéctor noster, áspice, Deus: ut, qui malórum nostrórum
póndere prémimur, percépta misericórdia, líbera tibi mente famulémur.
Per Dóminum.
Deut. xi: 22-25.
Léctio libri Deuteronómii.
In diébus illis: Dixit Móyses fíliis Israël: «Si custodiéritis
mandáta, quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum,
Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, adhæréntes ei, dispérdet
Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ
majóres et fortióres vobis sunt. Omnis locus quem calcáverit pes vester,
vester erit. A desérto et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare
Occidentále, erunt términi vestri. Nullus stabit contra vos: terrórem
vestrum et formídinem dabit Dóminus, Deus vester, super omnem terram, quam
calcatúri estis, sicut locútus est vobis Dóminus, Deus vester.»
Graduale.Ps.83,10 et 9.
P
rotéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos. v.
Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Orémus.
Flectámus génua.
Leváte.
Oratio.
A
désto, quǽsumus, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut esse,
te largiénte, mereámur et inter próspera húmiles, et inter advérsa
secúri. Per Dóminum.
2 Mach. i: 23-26 et 27.
Léctio libri Machabæórum.
In diébus illis: Oratiónem faciebant omnes sacerdotes, dum
consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem
respondéntibus. Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: «Dómine Deus,
ómnium Creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus es
bonus rex, solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui
líberas Israël de omni malo, qui fecísti patres electos et sanctificásti
eos: accipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem
tuam et sanctífica: ut sciant gentes, quia tu es Deus noster.»
Graduale. Ps. lxxxix: 13 et 1
C
onvértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos.
v. Dómine, refúgium factus es nobis, a
generatióne et progénie.
O
rémus.
Flectámus génua.
Leváte.
Oratio.
P
reces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut,
qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória
misericórditer liberémur. Per Dóminum nostrum.
Eccli. xxxvi: 1-10.
Léctio libri Sapientiae.
Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis
lucem miseratiónum tuárum:et immítte timórem tuum super gentes, quæ non
exquisiérunt te, ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, et enárrent
magnália tua. Alleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam
tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in
conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos
cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Innova signa et
immúta mirabília. Glorífica manum et bráchium dextrum. Excita furórem et effúnde iram. Tolle adversárium et afflíge
inimícum. Festína tempus et meménto finis, ut enárrent mirabília tua,
Dómine, Deus noster.
Graduale.Ps. cxl: 2.
D
irigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. v. Elevátio
mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Orémus.
Flectámus génua.
Leváte.
Oratio.
Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni,
et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper
incípiat et per te cœpta finiátur. Per Dóminum.
Dan. iii: 47-51.
Léctio Daniélis Prophétæ.
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis
ejus in fornácem:et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium
fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis
quadragínta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem
de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos
omníno ignis, neque contristavit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi
tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in
fornáce, dicéntes:
Hic non respondetur Deo grátias.
Hymnus. Dan.ibid. 52 -53.
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et
gloriósus in sǽcula.
Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et
gloriósum in sǽcula.
Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus
in sǽcula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et
gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et
gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et
laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris.
Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedícant te omnes Angeli et
Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Benedícant te cœli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent
te et gloríficent in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso
in sǽcula.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum.
Amen. Et laudábili et glorióso in sǽcula.
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et
gloriósus in sǽcula.
Hic dicitur Dóminus vobíscum, sine
Flectámus génua.
Oratio.
Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde
propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum
nostrum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
1 Thess. v: 14-23.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses:
Fratres: Rogámus vos, corrípite inquiétos, consolámini
pusillánimes, suscípite infirmos, patiéntes estóte ad omnes. Vidéte, ne
quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in
ínvicem, et in omnes. Semper gaudéte. Sine intermissióne oráte. In
ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in
ómnibus vobis. Spíritum nolíte exstínguere. Prophetías nolíte spérnere.
Omnia autem probáte: quod bonum est tenéte. Ab omni spécie mala abstinéte
vos. Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus
vester, et ánima, et corpus sine queréla, in advéntu Dómini nostri Jesu
Christi servétur.
Tractus.Ps. cxvi: 1-2.
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. v.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini
manet in ætérnum.
Matth. xvii: 1-9.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem
fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus
est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus
facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Moyses et Elías cum eo
loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: «Dómine, bonum est nos
hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum, et
Elíæ unum.» Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et
ecce vox de nube, dicens: «Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene
complácui: ipsum audíte.» Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem
suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis:
«Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem
vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis
Jesus, dicens: «Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a
mórtuis resúrgat.»
Offertorium. Ps.lxxxvii: 2-3.
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te:
intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Secreta.
Præséntibus sacrifíciis, quǽsumus, Dómine, jejúnia nostra
sanctífica: ut, quod observántia nostra profitétur extrínsecus, intérius
operétur.
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio.Ps. vii: 2.
Dómine, Deus meus, in te sperávi: líbera me ab ómnibus persequéntibus
me, et éripe me.
Postcommunio.
Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra
curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
Fidéles tuos, Deus, benedíctio desideráta confírmet: quæ eos et
a tua voluntáte numquam fáciat discrepáre, et tuis semper indúlgeat
benefíciis gratulári. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.