Feria Sexta
Quatuor Temporum Quadragesimæ
Statio ad Ss. duodecim Apostolos
Introitus. Ps. xxiv: 17 et 18.
D e necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam
et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea. Ps.ibid.,1-2
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non
erubéscam. v. Glória Patri. De necessitátibus.
Oratio.
E sto, Dómine, propítius plebi tuæ: et, quam tibi facis esse
devótam, benígno réfove miserátus auxílio. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Ezech. xviii: 20-28.
Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Hæc dicit Dóminus Deus: «Anima, quae peccáverit, ipsa moriétur:
fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem
fílii: justítia justi super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum. Si
autem ímpius égerit pæniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus
est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit judícium et
justítiam: vita vivet, et non moriétur. Omnium iniquitátum ejus, quas
operátus est, non recordábor: in justítia sua, quam operátus est,vivet.
Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut
convertátur a viis suis, et vivat? Si autem avértent se justus a justítia
sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári
solet ímpius, numquid vivet? omnes justítiæ ejus, quas fécerat, non
recordabúntur: in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto
suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: Non est æqua via
Dómini. Audíte ergo, domus Israël: Numquid via mea non est æqua, et non
magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avértent se justus a justítia sua,
et fecerit iniquitátem, moriétur in eis: in injustítia, quam operátus est,
moriétur. Et cum avértent se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est,
et fécerit judícium et justítiam: ipse ánimam suam vivificábit.
Consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas
operátus est, vita vivet, et non moriétur, ait Dóminus omnípotens.»
Graduale.Ps.85,2 et 6.
S alvum fac servum tuum. Deus meus, sperántem in te. v.
Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam.
Tractus. Ps. cii: 10
D ómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque
secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. v.
Ps. lxxviii: 8-9 Dómine, ne memíneris
iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ,
quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur).
Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine,
líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Joann v: 1-15
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus
Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur
hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo
magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ
motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et
movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ,
sanus fiébat, a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo
ibi, trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset
Jesus jacéntem, et cognovisset, quia jam multum tempus habéret, dicit ei: «Vis
sanus fíeri?» Respóndit ei lánguidus: «Dómine, hóminem non hábeo, ut,
cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius
ante me descéndit.» Dicit ei Jesus: «Surge, tolle grabátum tuum, et
ámbula.» Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum,
et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Dicébant ergo Judǽi
illi, qui sanátus fúerat: «Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum.» Respóndit eis: «Qui me sanum
fecit, ille mihi dixit: “Tolle grabátum tuum,et ámbula.”»
Interrogavérunt ergo eum: «Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle
grabátum tuum et ámbula?» Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat,
quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea
invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: «Ecce, sanus factus es: jam noli
peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.» Abiit ille homo, et
nuntiávit Judǽis, quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
Offertorium.Ps. cii: 2 et 5.
B énedic, anima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes
retributiónes ejus: et renovábitur, sicut áquilæ, juvéntus tua.
Secreta.
S úscipe, quǽsumus, Dómine, múnera nostris obláta servítiis:
et tua propítius dona sanctífica. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio Ps. vi: 11.
E rubéscant et conturbéntur omnes inimíci mei: avertántur
retrórsum, et erubéscant valde velóciter.
Postcommunio.
P er hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra
purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
E xáudi nos, miséricors Deus: et méntibus nostris grátiæ tuæ
lumen osténde. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|