Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Prima in Quadragesima
I Classis
Statio ad S. Joannem in Laterano

English Mass Text

Introitus: Ps xc 15-16

Invocábit me, et ego exáudiam eum; erípiam eum, et glorificábo eum; longitúdine diérum adimplébo eum. [Ps. ibid. 1] Qui hábitat in adjutório Altíssimi in protectióne Dei cæli commorábitur. Glória Patri.  Invocábit me.

Oratio:

Deus, qui Ecclésiam tuam ánnua quadragesimáli observatióne puríficas: præsta famíliæ tuæ; ut, quod a te obtinére abstinéndo nítitur, hoc bonis opéribus exsequátur. Per Dóminum.

Aliæ Orationes (Quadragesima)

Epistole: 2 Cor. vi: 1-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Exhortámur vos, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris, et a sinístris; per glóriam, et ignobilitátem; per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti: quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.

Graduale: Ps. xc: 11-12

Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. v. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

Tractus: Ps. xc: 1-7, 11-16

Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur. v. Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: Deus meus, sperábo in eum. v. Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero. v. Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis ejus sperábis. v. Scuto circúmdabit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno. v. A sagítta volánte per diem, a negótio perambulánte in ténebris: a ruína et dæmónio meridiáno. v. Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: tibi autem non appropinquábit. v. Quóniam Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. v. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum. v. Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem. v. Quóniam in me sperávit, liberábo eum; prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum. v. Invocábit me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne. v. Erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum, et osténdam illi salutáre meum.

Matth. iv: 1-11 
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum.

In illo témpore: Ductus est Jesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et cum jejunásset quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Et accédens tentátor, dixit ei: «Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fiant.» Qui respóndens dixit: «Scriptum est: Non in solo pane vivit homo: sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.» Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, et dixit ei: «Si Fílius Dei es mitte te deórsum.  Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.  Ait illi Jesus: «Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum.»  Iterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit ei ómnia regna mundi, et glóriam eórum, et dixit ei: «Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me.»  Tunc dicit ei Jesus: «Vade, Sátana: Scriptum est enim: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies.» Tunc relíquit eum diábolus: et ecce Angeli accessérunt, et ministrábant ei.

Offertorium: Ps. xc: 4-5

Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.

Secreta:

Sacrifícium quadragesimális inítii solémniter immolámus, te, Dómine, deprecántes ut, cum epulárum restrictióne carnálium, a nóxiis quoque voluptátibus temperémus. Per Dóminum.

Aliæ Orationes (Quadragesima)

Præfátio de Quadragesima

Communio: Ps. xc: 4-5

Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.

Postcommunio:

Tui nos Dómine sacraménti libátio sancta restáuret: et a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium. Per Dóminum

 Aliæ Orationes (Quadragesima)

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo Grátias.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!