|
Die 29 Julii Missa Diléxisti de Commune Vírginum III cum orationibus ut infraOratio: E xáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae Marthæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.Pro Ss Felice II, Papa, et Simplicio, Faustino et Beatrice, MM P ræsta, quǽsumus, Dómine; ut, sicut pópulus christiánus Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporáli solemnitáte congáudet, ita perfruátur ætérna; et, quod votis célebrat, comprehéndat efféctu. Per Dóminum.Luc. x:
38-42 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. I n illo témpore: Intrávit Jesus in quoddam castéllum: et múlier quædam, Martha nómine, excépit illum in domum suam, et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. Martha autem satagébat circa frequens ministérium : quæ stetit, et ait: «Dómine, non est tibi curæ quod soror mea relíquit me solam ministráre? dic ergo illi ut me ádjuvet.» Et respóndens dixit illis Dóminus: «Martha, Martha, sollícita es, et turbáris erga plúrima, porro unum est necessárium. Maria óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.»Secreta: A ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóm.Pro Ss Felice II, Papa, et Simplicio, Faustino et Beatrice, MM H óstias tibi, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratióne deférimus: supplíciter deprecántes; ut indulgéntiam nobis páriter cónferant, et salútem. Per Dóminum.Postcommunio: S atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.Pro Ss Felice II, Papa, et Simplicio, Faustino et Beatrice, MM P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis cæléstibus mystériis celebráta solémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat. Per Dóminum.
|