Commune Virginum III Introitus: Diléxisti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. [Ps. 44: 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. Glória Patri. Diléxisti Oratio: Exáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum 2 Cor. x: 17-18; xi: 1-2 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios: Graduale Ps. xliv: 5 Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde,
et regna. v. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et
dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur Tractus (Ps. xliv: 12, 13, et 10): Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. v. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in hónore tuo. [Ibid: 15-16] Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus affferéntur tibi. v. Afferéntur in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regis. Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur: Allelúja, allelúja. v. Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Alleluja. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja Matth. xxv: 1-13 In illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Simile erit regnum cælórum decem virgínibus : quæ accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinquæ autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum : prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus vénit, exite óbviam ei.” Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: “Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur.” Respondérunt prudéntes, dicéntes: “Ne forte, non suffícat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis.” Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: “Dómine, Dómine, áperi nobis.” At ille respóndens, ait: “Amen dico vobis, néscio vos.” Vigiláte ítaquæ, quia nescítis diem, neque horam.» Offertorium: Ps xliv: 10 Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (T.P. Allelúja) Secreta: Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum. Communio: Matth. xxv: 4, 6 Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit: exite óbviam Christo Dómino. (T.P. Allelúja) Postcommunio: Satiáti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.
|