|
Die 21 Decembris
Introit: Ps. cxxxviii: 17 M ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem...Oratio: D a nobis quǽsumus, Dómine, beáti Apóstoli tui Thomæ solemnitátibus gloriári, ut ejus semper et patrocíniis sublevémur; et fidem cóngrua devótióne sectémur. Per Dominumad Ephesios 2: 19-22 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad ad Ephésios. Graduale: Ps. cxxxviii: 17-18 N imis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eorum. v. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.Allelúja, allelúja. v. Gaudéte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Allelúja. Joann. xx: 24-29 In illo témpore: Thomas, unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei álii discípuli: «Vídimus Dóminum.» Ille autem dixit eis: «Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.» Et post dies octo, iterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: «Pax vobis.» Deínde dicit Thomæ: «Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.» Respóndit Thomas, et dixit ei: «Dóminus meus, et Deus meus.» Dixit ei Jesus: «Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt.» Credo. Offertory: Ps.xviii: 5 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terraæ verba eórum. Secreta: D ébitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Thomæ Apóstoli, in nobis tua múnera tueáris, cujus honoránda confessióne laudis tibi hóstias immolámus. Per DóminumCommunio: Joann. xx:25 M itte manum tuam, et cognósce loca clavórum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.Postcommunio: A désto nobis, miséricors Deus: et intercedénte pro nobis beáto Thoma Apóstolo, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.
|