|
Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes FORMA MISSÆ BREVIOR Hæc forma adhiberi potest in omnibus Missis, extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur. Introitus: Rom. v: 5 C áritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja, allelúja. [Ps. cii: 1] Bénedic ánima mea, Dómino: et ómnia quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Gloria PatriPost Kýrie eléison, dicitur Orémus tantum, sine Flectamus genua, et similiter ad Orationes sequentes.Oratio: M éntibus nostris quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde: cujus et sapiéntia cónditi sumus, et providéntia gubernámur. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.Joël. ii: 28-32 Léctio Joélis Prophétæ.
A llelúja, allelúja. v. [Joann. vi: 64] Spíritus est qui vivíficat: caro autem non prodest quidquam.Hic dicitur Glória in excélsis. Deinde:V. Dóminus vobíscum.R. Et cum spíritu tuo. Oratio: I llo nos igne, quǽsumus, Dómine, Spíritus Sanctus inflámmet: quem Dóminus noster Jesus Christus misit in terram, et vóluit veheménter accéndi: Qui tecum ... in unitáte ejúsdem.ad Romanos v: 1-5 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. Tractus: Ps. cxvi: 1-2 L audáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. v. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.Sequentia eni, sancte Spíritus, Et emítte cælitus Lucis tuæ rádium. V eni pater páuperum,Veni dator múnerum, Veni lumen córdium. C onsolátor óptime,Dulcis hospes ánimæ, Dulce refrigérum. I n labóre réquies,In æstu tempéries, In fletu solátium. O lux beatíssima,Reple cordis íntima Tuórum fidélium. S ine tuo númine,Nihil est in hómine, Nihil est innóxium. L ava quod est sórdidum,Riga quod est áridum, Sana quod est sáucium. F lecte quod est rígidium,Fove quod est frígidium, Rege quod est dévium. D a tuis fidélibus,In te confidéntibus, Sacrum septenárium. D a virtutútis méritum,Da salútis éxitum, Da perénne gáudium. Amen. (In fine non dicitur Allelúja.) Luc. iv: 38-44 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. Credo. Offertorium: Ps. lxxxvii: 2-3 Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi, ,et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine, allelúja. Secreta: Ut accépta tibi sint, Dómine, nostra jejúnia: præsta nobis quǽsumus, hujus múnere sacraménti purificátum tibi pectus offérre. Per Dóminum. Præfatio, Communicántes, et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes. Communio: Joann. iii: 8: Spíritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, allelúja, allelúja: sed nescis unde véniat, aut quo vadat, allelúja, allelúja, allelúja. Postcommunio: Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur, et fructu. Per Dóminum. Post Missam exspirat Tempus Paschale.
|