|
Die 3 maji
Introitus: Gal. vi: 14 Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómnni nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita, et resurréctio nostra: per quem salváti, et liberáti sumus, allelúja, allelúja. [Ps. lxvi: 2] Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. v. Glória Patri. Nos autem. Oratio: D eus, qui in præclára salutíferæ Crucis Inventione, passiónis tunc mirácula suscitásti: concéde; ut vitális ligni prétio, ætérnæ vita; suffrágia consequémur: Qui vivisIn Missis privatis tantum fit Commemoratio Ss. Alexadri I
Papæ, Eventii et Theoduli, Martyrum, ac Juvenalis Ep. et Conf. P ræsta quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum tuórum Alexándri, Evéntii, Theodúli, atque Juvenális natalítia cólimus, a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus liberémur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses.
A llelúja, allelúja. [Ps. xcv: 10] Dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit a ligno. Allelúja. v. [Ps. cxliv: 10-11] Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quæ sola fuísti digna sustinére Regem cælórum, et Dóminum. Allelúja.
In illo témpore: Erat homo ex Pharisæis, Nicodémus nómine, princeps Judæórum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: «Rabbi, scimus quia a Deo venísti magister, nemo enim potest hæc signa fácere, quæ tu facis, nisi fúerit Deus cum eo.» Respóndit Jesus, et dixit ei: «Amen, amen dico tibi nisi quis renátus fúerit dénuo, non potest vidére regnum Dei.» Dicit ad eum Nicodémus: «Quómodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre, et renásci?» Respóndit Jesus: «Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit ex aqua, et Spíritu Sancto, non potest introíre in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spíritu, spíritus est. Non miréris quia dixi tibi: opórtet vos nasci dénuo. Spíritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde véniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spíritu.» Respóndit Nicodémus, et dixit ei: «Quómodo possunt hæc fíeri?» Respóndit Jesus, et dixit eí: «Tu es magíster in Israël, et hæc ignóras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus lóquimur, et quod vídimus testámur, et testimónium nostrum non accípitis. Si terréna dixi vobis, et non créditis: quómodo, si díxero vobis coeléstia, credétis? Et nemo ascéndit in cælum nisi qui descéndit de coelo, Fílius hóminis, qui est in cælo. Et sicut Móyses exaltávit serpéntum in desérto; ita exaltári opórtet Fílium hóminis: ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.» Credo. Offertorium: Ps cxvii: 16, 17 D extera Dómini fecit virtútem. déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et, narrábo ópera Dómini, allelúja.Secreta: S acrifícium, Dómine, quod tibi immolámus placatus inténde: ut ab omni nos éruat bellórum nequítia, et per vexíllum sanctæ Crucis Fílii tui, ad conteréndas potestátis advérsæ insídias, nos in tunc protectiónis securitáte constítuat. Per eúmdem Dóminum.In Missis privatis tantum fit Commemoratio Ss. Alexandri I
Papæ, Eventii et Theoduli, Martyrum, ac Juvenalis Ep. et Conf. S uper has hóstias, quǽsumus, Dómine, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nobis cleménter operétur, et de Sanctórum nos solemnitáte lætíficet. Per DominumCommunio: P er signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.Postcommunio: R epléti alimónia cælésti, et spiritáli póculo recreáti, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ab hoste malígno deféndas, quos per lignum sanctæ Crucis Fílii tui, arma justítiæ pro salúte mundi, triumpháre jussísti. Per eúmdem Dóminum.In Missis privatis tantum fit Commemoratio Ss. Alexandri I Papæ, R efécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis tuis Alexándro, Evéntio, Theodúlo, et Juvenále, sentiámus efféctum. Per Dóminum. |