Feria VI post Dominicam II Quadragesimæ
Sacratíssimæ Síndonis
[English Text]
Philipp. ii: 8-9.
H umiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus
usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et
donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T.P.Allelúja,
allelúja.) Ps. lxxxviii: 2.
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem
annuntiábo veritátem tuam in ore meo. Glória Patri. Humiliávit.
Oratio.
D eus, qui nobis in sancta Síndone, qua corpus
tuum sacratíssimum, e Cruce depósitum, a Joseph involútum fuit, passiónis
tuæ vestígia reliquísti: concéde propítius; ut per mortem et sepultúram
tuam ad resurrectiónis glóriam perducámur: Qui vivis.
Is. lxii: 11; lxiii: 1-7.
Léctio Isaíæ Prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus: «Dícite fíliæ Sion: Ecce, Salvátor tuus
venit: ecce, merces ejus cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis
véstibus de Bosra? Iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine
fortitúdinis suæ. Ego, qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad
salvándum. Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut
calcántium in torculári? Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir
mecum: calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus
est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi.
Dies enim ultiónis in corde meo, annus redemptiónis meæ venit. Circumspéxi,
et non erat auxiliátor: quæsívi, et non fuit, qui adjuváret: et salvávit
mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. Et conculcávi
pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in
terram virtútem eórum. Miseratiónum Dómini recordábor, laudem Dómini super
ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, Deus noster.
Graduale: Ps. lxviii: 21-22
I mpropérium exspectávit cor meum et misériam:
et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me
quæsívi, et non invéni. v. Dedérunt in
escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Tractus: Is. liii4-5.
V ere languóres nostros ipse tulit, et dolóres
nostros ipse portávit. v. Et nos putávimus
eum quasi leprósum et percússum a Deo et humiliátum. v.
Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus
est propter scélera nostra. v. Disciplína
pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.
In Missis per annum post Graduale,o misso Tractu,dicitur:
A llelúja, allelúja.
v. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obǽdiens,
ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
Tempore autem Paschali,omissis Graduali et Tractu,dicitur:
A llelúja,allelúja. v.
Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obǽdiens,
ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
v. Tibi glória, hosánna:tibi triúmphus et victoria: tibi summæ
laudis et honóris coróna. Allelúja.
Marc.xv: 42-46.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
I n illo témpore: Cum jam sero esset factum (quia
erat Parascéve, quod est ante sábbatum) venit Joseph ab Arimathǽa, nóbilis
decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad
Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Pilátus autem mirabátur, si jam obiísset.
Et, accersíto centurióne, interrogávit eum, si jam mórtuus esset. Et cum
cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph. Joseph autem mercátus
síndonem, et depónens eum invólvit sindóne, et pósuit eum in monuménto,
quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti.
Credo.
Offertorium: Levit. xvi: 2 et 5.
I ngréssus Aaron tabernáculum, ut holocáustum
offérret super altáre pro peccátis filiórum Israël, túnica línea indútus
est. (T.P. Allelúja.)
Secreta:
A ccépta tibi, Dómine, sint hæc múnera: cui
pro mundi salúte grata éxstitit Fílii tui pássio gloriósa: Qui tecum.
Præfatio de Cruce
Communio.Marc.15,46.
J oseph autem mercátus síndonem, et depónens
eum invólvit síndone. (T.P. Allelúja.)
Postcommunio:
S atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus
sacris: quǽsumus; ut, per temporálem Fílii tui mortem, quam mystéria
veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus. Per
eúndem Dóminum.
Praefatio Communis
|