Feria IV post Dominicam II in Quadragesima
Statio ad S. Caeciliam
Introitus. Ps. xxxvii: 22-23.
N e derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne
discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ps.
ibid., 2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua
corrípias me. Glória Patri. Ne derelínquas me.
Oratio.
P ópulum tuum, quǽsumus, Dómine,
propítius réspice: et, quos ab escis carnálibus prǽcipis abstinére, a
noxiis quoque vítiis cessáre concéde. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Esth.13,8-11 et 15-17.
Léctio libri Esther.
I n diébus illis: orávit Mardochǽus ad Dóminum,
dicens: «Dómine, Dómine, Rex omnípotens, in dicióne enim tua cuncta sunt
pósita, et non est, qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris
salváre Israël. Tu fecísti cœlum et terram, et quidquid cœli ámbitu
continétur. Dóminus ómnium es, nec est, qui resístat majestáti tuæ. Et
nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci
nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Ne despícias partem tuam, quam
redemísti tibi de Ægýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto
sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes
laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus
noster.»
Graduale. Ps. xxvii: 9 et 1.
S alvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic
hereditáti tuæ. v. Ad te, Dómine,
clamávi: Deus meus, ne síleas a me, et ero símilis descendéntibus in lacum.
Tractus. Ps. cii: 10.
D ómine, non secúndum peccáta nostra, quæ
fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
v. Ps. lxxviii: 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum
nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes
facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) Adjuva nos,
Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos:
et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Matth. xx: 17-28

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum
I n illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam,
assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: «Ecce, ascéndimus
Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis,
et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et
flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget.» Tunc accéssit ad
eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid
ab eo. Qui dixit ei: «Quid vis?» Ait illi: «Dic, ut sédeant hi duo fílii
mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo.» Respóndens
autem Jesus, dixit: «Nescítis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem
ego bibitúrus sum?» Dicunt ei: «Póssumus.» Ait illis: «Cálicem quidem
meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare
vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.» Et audiéntes decem, indignáti
sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: «Scitis,
quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem
exércent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos
major fíeri, sit vester miníster: et qui volúerit inter vos primus esse, erit
vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et
dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.»
Offertorium. Ps. xxiv: 1-3.
A d te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus,
in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim
univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta.
H óstias, Dómine, quas tibi offérimus,
propítius réspice: et, per hæc sancta commércia, víncula peccatórum
nostrórum absólve. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Ps. x: 8.
J ustus Dóminus, et justítiam diléxit:
æquitátem vidit vultus ejus.
Postcommunio.
S umptis, Dómine, sacraméntis: ad redemptiónis
ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
D eus, innocéntiæ restitútor et amátor,
dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et
in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|