Sabbato post Dominicam II in Quadragesima
Statio ad Ss. Marcellinum et Petrum
Introitus. Ps. xviii: 8.
L ex Dómini irreprehensíbilis, convértens
ánimas: testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. Ps.ibid.,2.
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat
firmaméntum. Glória Patri. Lex Dómini.
Oratio.
D a, quǽsumus, Dómine, nostris efféctum
jejúniis salutárem: ut castigátio carnis assúmpta, ad nostrárum
vegetatiónem tránseat animárum.
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Gen. xxvii: 6-40.
Léctio libri Genesis.
In diébus illis: Dixit Rebécca fílio
suo Jacob: «Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei:
«Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos, ut comédam et benedícam tibi
coram Dómino, ántequam móriar.» Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis
meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis
escas patri tuo, quibus libénter véscitur: quas cum intúleris et coméderit,
benedícat tibi, priúsquam moriátur.» Cui ille respóndit: «Nosti, quod
Esau, frater meus, homo pilósus sit, et ego lenis: si attrectáverit me pater
meus et sénserit, tímeo, ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam
super me maledictiónem pro benedictióne.» Ad quem mater: «In me sit, ait,
ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi.»
Abiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat
patrem illíus. Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi,
índuit eum: pelliculásque hædórum circúmdedit mánibus, et colli nuda
protéxit. Dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. Quibus
illátis, dixit: «Pater mi!» At ille respóndit: «Audio. Quis es tu, fili
mi?» Dixítque Jacob: «Ego sum primogénitus tuus Esau: feci, sicut
præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi
ánima tua.» Rursúmque Isaac ad fílium suum: «Quómodo, inquit, tam cito
inveníre potuísti, fili mi?» Qui respóndit: «Volúntas Dei fuit, ut cito
occúrreret mihi quod volébam.» Dixítque Isaac: «Accéde huc, ut tangam te,
fili mi, et probem, utrum tu sis fílius meus Esau, an non.» Accéssit ille ad
patrem, et palpáto eo, dixit Isaac: «Vox quidem vox Jacob est, sed manus manus
sunt Esau.» Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris
exprésserant. Benedícens ergo illi, ait: «Tu es fílius meus Esau?»
Respóndit: «Ego sum.» At ille: «Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua,
fili mi, ut benedícat tibi ánima mea.» Quos cum oblátos comedísset,
óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum: «Accéde ad me, et da mihi
ósculum, fili mi.» Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit
vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: «Ecce, odor fílii
mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. Det tibi Deus de rore cœli,
et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini. Et sérviant tibi
pópuli, et adorent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur
ante te fílii matris tuæ. Qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus: et qui
benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur.» Vix Isaac sermónem
impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau, coctósque de venatióne cibos
íntulit patri, dicens: «Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui,
ut benedícat mihi ánima tua.» Dixítque illi Isaac: «Quis enim es tu?» Qui
respóndit: «Ego sum fílius tuus primogénitus Esau.» Expávit Isaac stupóre
veheménti, et ultra quam credi potest, admírans, ait: «Quis ígitur ille est,
qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus, priúsquam
tu veníres? Benedixíque ei, et erit benedíctus.» Audítis Esau sermónibus
patris, irrúgiit clamóre magno, et consternátus, ait: «Bénedic etiam et
mihi, pater mi.» Qui ait: «Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit
benedictiónem tuam.» At ille subjunxit: «Juste vocátum est nomen ejus Jacob:
supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc
secúndo surrípuit benedictiónem meam.» Rursúmque ad patrem: «Numquid non
reservásti, ait, et mihi benedictiónem?» Respóndit Isaac: «Dóminum tuum
illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi: fruménto
et vino stabilívi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam?» Cui
Esau: «Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque
óbsecro ut benedícas.» Cumque ejulátu magno fleret, motus Isaac, dixit ad
eum: «In pinguédine terræ, et in rore cœli désuper erit benedíctio tua. [Vives
in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum
ejus de cervicibus tuis.]»
Graduale: Ps. xci: 2-3.
B onum est confitéri Dómino: et psállere
nómini tuo, Altíssime. v. Ad annuntiándum
mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Luc. xv: 11-32

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
I n illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis et
scribis parábolam istam: «Homo quidam hábuit duos fílios, et dixit
adolescéntior ex illis patri: «Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me
cóntingit.» Et divísit illis substántiam. Et non post multos dies,
congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in
regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse.
Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et
ipse cœpit egére. Et ábiit, et adhǽsit uni cívium regiónis illíus. Et
misit illum in villam suam, ut pásceret porcos. Et cupiébat implére ventrem
suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat. In se autem
revérsus, dixit: «Quanti mercennárii in domo patris mei abúndant pánibus,
ego autem hic fame péreo? Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: «Pater,
peccávi in cœlum et coram te: jam non sum dignus vocari fílius tuus: fac me
sicut unum de mercennáriis tuis.»» Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem
adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et
accúrrens cécidit super collum ejus, et osculátus est eum. Dixítque ei
fílius: «Pater, peccávi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocari fílius
tuus.» Dixit autem pater ad servos suos: «Cito proférte stolam primam, et
indúite illum, et date ánulum in manum ejus, et calceaménta in pedes ejus: et
addúcite vítulum saginátum et occídite, et manducémus et epulémur, quia
hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est.» Et cœpérunt
epulári. Erat autem fílius ejus senior in agro: et cum veníret, et
appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum: et vocávit unum de
servis, et interrogávit, quid hæc essent. Isque dixit illi: «Frater tuus
venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit.»
Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, cœpit
rogáre illum. At ille respóndens, dixit patri suo: «Ecce, tot annis sérvio
tibi, et numquam mandátum tuum præterívi, et numquam dedísti mihi hædum, ut
cum amícis meis epulárer: sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit
substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum.»
At ipse dixit illi: «Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: epulári
autem et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit:
períerat, et invéntus est.
Offertorium: Ps, xii: 4-5.
I llúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in
morte: ne quando dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
Secreta.
H is sacrifíciis, Dómine, concéde placátus:
ut, qui própriis orámus absólvi delíctis, non gravémur extérnis. Per
Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Luc. xv: 32.
O pórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus
mórtuus fúerat, et revíxit: períerat, et invéntus est.
Postcommunio.
S acraménti tui, Dómine, divína libátio,
penetrália nostri cordis infúndat: et sui nos partícipes poténter effíciat.
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
F amíliam tuam, quǽsumus, Dómine,
contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cœléstis innítitur,
cœlésti étiam protectióne muniátur. Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|