Feria VI post Dominicam II in Quadragesima
Statio ad S. Vitalem
Introitus. Ps. xvi: 15.
E go autem cum justítia apparébo in conspéctu
tuo: satiábor, dum manifestábitur glória tua. Ps.ibid.,1.
Exáudi, Dómine, justitiam meam: inténde deprecatióni meæ. Glória
Patri. Ego autem.
Oratio.
D a, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sacro
nos purificánte jejúnio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias
perveníre. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Gen. xxxvii: 6-22.
Léctio libri Genesis.
In diébus illis: Dixit Joseph frátribus
suis: «Audíte sómnium meum, quod vidi: Putábam nos ligáre manípulos in
agro: et quasi consúrgere manípulum meum et stare, vestrósque manípulos
circumstántes adoráre manípulum meum.» Respondérunt fratres ejus: «Numquid
rex noster eris? aut subjiciémur dicióni tuæ?» Hæc ergo causa somniórum
atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit. Aliud quoque vidit
sómnium, quod narrans frátribus, ait: «Vidi per sómnium, quasi solem et
lunam et stellas úndecim adoráre me.» Quod cum patri suo et frátribus
rettulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: «Quid sibi vult hoc
sómnium, quod vidísti? Num ego et mater tua et fratres tui adorábimus te
super terram?» Invidébant ei igitur fratres sui: pater vero rem tácitus
considerábat. Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur
in Sichem, dixit ad eum Israël: «Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni,
mittam te ad eos.» Quo respondénte: «Præsto sum, ait ei: Vade et vide, si
cuncta próspera sint erga fratres tuos et pécora: et renúntia mihi, quid
agatur.» Missus de valle Hebron, venit in Sichem: invenítque eum vir errántem
in agro, et interrogávit, quid quǽreret. At ille respóndit: «Fratres
meos quæro: índica mihi, ubi pascant greges.» Dixítque ei vir: «Recessérunt
de loco isto: audívi autem eos dicéntes: «Eámus in Dóthain.»» Perréxit
ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. Qui cum vidíssent
eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere, et
mútuo loquebántur: «Ecce, somniátor venit; veníte, occidámus eum, et
mittámus in cistérnam véterem, dicemúsque: «Fera péssima devorávit eum»:
et tunc apparébit, quid illi prosint sómnia sua.» Audiens autem hoc Ruben,
nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: «Non interficiátis
ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc,
quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias:» hoc autem
dicébat,volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.
Graduale. Ps. cxix: 1-2.
A d Dóminum, cum tribulárer, clamávi, et
exaudívit me. v. Dómine, líbera ánimam
meam a lábiis iníquis et a lingua dolósa.
Tractus. Ps. cii: 10.
D ómine, non secúndum peccáta nostra, quæ
fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. Ps.
lxxviii: 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum:
cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic
genuflectitur) Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam
nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris,
propter nomen tuum.
Matth. xxi: 36-46.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum
I n illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum
et princípibus sacerdótum parábolam hanc: «Homo erat paterfamílias, qui
plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei, et fodit in ea tórcular, et
ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. Cum
autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut
accíperent fructus ejus. Et agrícolæ, apprehénsis servis ejus, álium
cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt. Iterum misit álios
servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. Novíssime autem misit
ad eos fílium suum, dicens: «Verebúntur fílium meum.» Agrícolæ autem
vidéntes fílium, dixérunt intra se: «Hic est heres, veníte, occidámus eum,
et habébimus hereditátem ejus.» Et apprehénsum eum ejecérunt extra víneam,
et occidérunt. Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis
illis? Ajunt illi: «Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis
agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis.» Dicit illis Jesus: «Numquam
legístis in Scriptúris: «Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic
factus est in caput ánguli?» A Dómino factum est istud, et est mirábile in
óculis nostris. Ideo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et
dábitur genti faciénti fructus ejus. Et qui cecíderit super lápidem istum,
confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum.» Et cum audíssent
príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas ejus, cognovérunt, quod de
ipsis díceret. Et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut
Prophétam eum habébant.
Offertorium.Ps. xxxix: 14 et 15.
D ómine, in auxílium meum réspice:
confundántur et revereántur, qui quærunt ánímam meam, ut áuferant eam:
Dómine, in auxílium meum réspice.
Secreta.
H æc in nobis sacrifícia, Deus, et actióne
permáneant, et operatióne firméntur. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio.Ps. xi: 8.
T u, Dómine, servábis nos, et custódies nos a
generatióne hac in ætérnum.
Postcommunio.
F ac nos, quǽsumus, Dómine: accépto
pígnore salútis ætérnæ, sic téndere congruénter; ut ad eam perveníre
póssimus. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
D a, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem
mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhæréndo, tuæ semper virtútis
mereátur protectióne deféndi.
Per Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|