Feria Quinta
post Dominicam I in Quadragesima
Statio ad S.Laurentium in Paneperna
Introitus.Ps.95,6.
C onféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et
magnificéntia in sanctificatióne eius. Ps. ibid. 1 Cantáte Dómino
cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. Glória Patri. Conféssio et
pulchritúdo
Oratio.
D evotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, benígnus inténde:
ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis
reficiántur in mente. Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Ezech.18,1-9.
Léctio Ezechiélis Prophétæ.
In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me, dicens: «Quid est,
quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël,
dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt?
Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris,
ita et ánima fílii mea est: ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir
si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non
coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem
próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: et
hóminem non contristáverit: pignus debitóri reddíderit, per vim nihil
rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: ad
usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte
avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: in
præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat
veritátem: hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens.»
Graduale. Ps. xvi: 8 et 2
C ustódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum
prótege me. v. De vultu tuo judícium
meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem.
Matth. xv: 21-28.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I n illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et
Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit,
dicens ei: «Miserére mei, Dómine, fíli David: fília mea male a dæmónio
vexátur.» Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus
rogábant eum, dicéntes: «Dimítte eam; quia clamat post nos.» Ipse autem
respóndens, ait: «Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël.»
At illa venit, et adorávit eum, dicens: «Dómine, ádjuva me.» Qui
respóndens, ait: «Non est bonum sumere panem filiórum, et míttere cánibus.»
At illa dixit: «Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt
de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: «O múlier,
magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis.» Et sanáta est fília ejus ex
illa hora.
Offertorium.Ps. xxxiii: 8-9.
I mmíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet
eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
Secreta.
S acrifícia, Dómine, quǽsumus, propénsius ista nos salvent,
quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Præfatio de Quadragesima.
Communio Joann. vi: 52.
P anis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.
Postcommunio.
T uórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle
præsídiis, et rénova sempitérnis. Per Dóminum nostrum.
2° ad poscenda suffragia
Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.
Super populum:
O rémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio.
D a, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis: et, quæ
profiténtur, agnóscere, et cœléste munus dilígere, quod frequéntant. Per
Dóminum.
V. Benedicámus Dómino
R. Deo grátias.
|