|
PRO VIRGINE TANTUM Introitus: Ps.xliv: 13, 15, et 16 Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (T.P. Allelúja, allelúja.) [Ps. ibid., 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Vultum tuum. Oratio: E xáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per DominumLéctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale Ps. xliv: 12 C oncupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus Deus tuus. v. [ibid., 1] Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.Allelúja, allelúja. v. Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja. Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur Tractus (Ps. xliv: 12, 13, et 10):Quia concupívit Rex spéciem tuam. v. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in hónore tuo. [Ibid: 15-16] Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus affferéntur tibi. v. Afferéntur in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regis. Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur: A llelúja, allelúja. v. Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja. [Sap. iv: 1] O quam pulchra est casta generátio cum claritáte! AllelújaEvangelium Simile est regnum cælórum thesáuro abscóndito,vel Evangelium Simile erit regnum cælórum decem virgínibus: + Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. + Sequéntia sacnti Evangélii secúndum Matthǽum.In illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Simile erit regnum cælórum decem virgínibus : quæ accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinquæ autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum : prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus vénit, exite óbviam ei.” Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: “Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur.” Respondérunt prudéntes, dicéntes: “Ne forte, non suffícat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis.” Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: “Dómine, Dómine, áperi nobis.” At ille respóndens, ait: “Amen dico vobis, néscio vos.” Vigiláte ítaquæ, quia nescítis diem, neque horam.» Offertorium: Ps xliv: 10 Afferéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia, et exsultátióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (T.P. Allelúja) Secreta: Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum. Communio: Matth. xiii: 45-56 S ímile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam. (T.P. Allelúja)Postcommunio: S atiáti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum. |