|
COMMUNE SANCTORUM Introitus: Psxxxi: 10 et 11 E go autem sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuórum. [Ps. ibid., 3] Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? Glória Patri. Ego autem.Non dicitur Glória in excélsis.Oratio: D a, quǽsumus, omnípotens Deus, ut beáti N. Apostoli tui, quam praevenímus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salutem. Per Dóminum.Si tamen præcedens Oratio dicta jam fuerit in Missa vel Commemoratione de Comm. Conf. Pont., tunc dicatur sequens: Q uǽsumus, omnípotens Deus: ut beátus N. Apóstolus, cujus prævenímus festivitátem, tuum pronostris reátibus absolúti, a cunctis étiam perículis eruámur. Per Dóminum.Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2° et 3° Oratio pro Vigilis asignatæ.
Léctio libri Sapiéntiæ. Graduale Ps. xci: 13 et 14 J ustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. v. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátemm tuam per noctem.Joann. xv: 12-16 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Hoc est præcéptum meum, ut diligitátis invícem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci Mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester máneat ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.»Offertorium: Ps. viii: 6-7 G lória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera manum tuárum Dómine.Secreta: A postólici reveréntia cúlminis offeréntes, tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beati N. Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalítia praevenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2° et 3° Oratio pro Vigilis asignatæ. Communio: Ps. xx: 6 M agna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.Postcommunio: S ancti Apóstoli tui N., quǽsumus, Dómine, supplicatióne placátus: et véniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2° et 3° Oratio pro Vigilis asignatæ.
|