|
PRO MARTYRE PONTIFICE - II Introitus: Dan. iii: 84 et 87 Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et humiles corde, laudate Deum [Ibid., 57] Benedícite, omnia opera Dómini, Dómino: laudate et superexaltate eum in sǽcula. v. Glória Patri. Sacerdótes Dei Oratio: D eus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas, concéde propítious; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.2 ad Cor. i: 3-7 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale Ps. viii: 6-7 G lória et honóre coronásti eum. v. Et constituísti eum super ópera mánum tuárum, Dómine.Allelúja, allelúja. v. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja. Post Septuagesima omissis Allelúja et versu sequenti,dicitur Tractus Ps. cxi: 1 B eátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.Matt. xvi: 24-27 + Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. Offertorium: Ps. lxxxviii: 21-22. I nvéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.Secreta: M unera tibi, Dómine, dicata sanctífica: et, intercedénte beáto N. Martyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.Communio: Ps. l: 21 P osuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.Postcommunio: H æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercédente Beáto N. Mártyre tuæ atque Pontífice, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum. |