|
PRO MARTYRE PONTIFICE - I Introitus: Eccli. vl: 30 S tátuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit ei.Oratio: I nfirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, qui pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.Jac. i: 12-18 Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli. Graduale Ps. lxxxviii: 21-22. I nvéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. v. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.Allelúja, allelúja. [Ps. cix: 4] Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, diciturTractus [Ps. xx: 3-4]: D esidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.Luc. xiv: 26-35 + Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam. Offertorium: Ps. lxxxviii: 25. V éritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.Secreta: H ostias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontífice, dicátas méritas, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.Communio: Ps. lxxxviii:36 et 37-38 S emel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedis ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum et testis in cælo fidélis.Postcommunio: R efécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercédente beáto N. Mártyre tuæ atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum. |