Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 14 Septembris
In Exaltatióne Sanctæ Crucis

[English Text]

Introitus: Gal. vi: 14

Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómnni nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita, et resurréctio nostra: per quem salváti, et liberáti sumus, allelúja, allelúja. [Ps. lxvi: 2] Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. v. Glória Patri. Nos autem.

Oratio:

Deus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis ánnua solemnitáte lætíficas: præsta quǽsumus; ut; cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis prǽmia in cælo mereámur. Per eúmdem Dóminum.

Philipp. ii: 5-11

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses.
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Chrísto Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: [Hic genuflectitur] ut in nómine Jesu omne genu flectátur, cæléstium, terréstrium, et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.

Graduale Ibid., 8-9

Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. v. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Allelúja, allelúja. v. [Ps. cxliv: 10-11] Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quæ sola fuísti digna sustinére Regem cælórum, et Dóminum. Allelúja.

 Joann.. xii: 31-36
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I
n illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: «Nunc judícium est mundi: nunc prínceps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum.» (Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus). Respóndit ei turba: «Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis? Quis est iste Fílius hóminis?» Dixit ergo eis Jesus: «Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.»

 

Offertorium:

Prótege, Dómine, plebem tuam per signum sanctæ Crucis, ab insídiis inimicórum ómnium: ut tibi gratam exhibeámus servitútem, et acceptábile fiat sacrifícium nostrum, allelúja.

Secreta:

Jesu Christi Dómini nostri córpore et sánguine saginándi, per quem Crucis est sanctificátum vexíllum: quǽsumus, Dómine Deus noster; ut, sicut illud adoráre merúimus, ita perénniter ejus glóriæ salutáris potiámur efféctu. Per eúmdem Dóminum.

Præfátio de Santa Cruce

Communio:

Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster..

Postcommunio:

Adésto nobis, Dómine Deus noster: et quos sanctæ Crucis lætári facis honóre, ejus quoque perpétuis defénde subsídiis. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!