Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Præfátio de Nativitate Dómini
In Nativitate Dómini ad vigilia Epiphaniæ, de Ssmo Eucharistiæ, de Transfiguratione Dómini, ac de Purificatione Beatæ Mariæ Virginis dicitur:

English Text

[P] Per ómnia scula sæculórum.
[C] Amen.
[P] Dóminus vobíscum.
[C] Et cum spíritu tuo.
[P] Sursum corda.
[C] Habémus ad Dóminum.
[P] Grátias agámus Dómino Deo nostro.
[C] Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium, nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

 

[All] Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus + qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

In Nativitate Domini et per Octavam dicitur:

Te ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus [Osculatur Altare et junctis manibus ante pectus, dicit:] uti accépta hábeas et benedícas hæc + dona, hæc + múnera, hæc + sancta sacrifícia illibáta; [Extensis manibus prosequiter:] in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica; quam pacificáre, custodíre, adunáre, et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N., et Antístite nostro N., et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ, et apostólicæ fídei cultóribus.

Momento Dómine, famulórum famularúmque tuárum N., et N., [Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur:] et ómnium circumstántium quorum tibi fides cógnita est, et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se, suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.

Communicántes, et diem sacratíssimum (vel: noctem sacratíssimam)celebrántes, quo (qua) beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi. Bartholomæi, Matthæi, Simónis et Thaddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis, precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. [Jungit manus.]  Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!