|
Præfátio de Ascensióne Dómini [P] Per ómnia sæcula sæculórum. Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et, ipsis cernéntibus, est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes: [All] Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Et dicitur Communicantes propria per totam Octavam in omnibus Missis Te ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus [Osculatur Altare et junctis manibus ante pectus, dicit:] uti accépta hábeas et benedícas hæc + dona, hæc + múnera, hæc + sancta sacrifícia illibáta; [Extensis manibus prosequiter:] in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica; quam pacificáre, custodíre, adunáre, et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N., et Antístite nostro N., et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ, et apostólicæ fídei cultóribus. Momento Dómine, famulórum famularúmque tuárum N., et N., [Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur:] et ómnium circumstántium quorum tibi fides cógnita est, et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se, suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero. Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam, in glóriæ tuæ déxtera collocávit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomæi, Matthæi, Simónis et Thaddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis, precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. [Jungit manus] Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen. Hanc "igitur, Quam oblationem tu, Deus, in ómnibus, ut in Canone
|