Dóminica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam
II classis
English Text
Introitus: Jerem. xxix: 11, 12, et 14
Dicit Dóminus: Ego cógito
cogitatiónes pacis et non adflictiónis. Invocábitis me et Ego exáudiam vos
et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. [Ps. lxxxiv: 2]
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Gloria
Patri. Dicit Dóminus.
Oratio:
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut quæ
in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur.
Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.
Ad Colossenses iii: 12-17
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad
Colossenses:
Fratres: Indúite vos
ergo sicut elécti Dei sancti et dilécti víscera misericórdiæ,
benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: subportántes ínvicem, et
donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet queréllam: sicut et
Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc, caritátem
habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exúltet in córdibus
vestris, in qua et vocati estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum
Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et
commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, et cánticis spiritálibus, in
grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne quodcúmque fácitis in verbo
aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et
Patri per Jesum Christum Dóminum nostrum.
Graduale: Ps. xliii: 8-9
Liberásti
nos, Dómine, ex adfligéntibus nos: et eos qui nos odérunt confudísti. In Deo
laudábimur tota die et in nómine tuo confitébimur in sǽcula.
Allelúia,
allelúia. [Ps.cxxix: 1-2] De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine,
exáudi oratiónem meam. Allelúia
Matthew xiii: 24-30
†
Sequéntia sancti Evangélii secúundum Matthæum.
In
illo tempore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile factum est regnum
cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent
hómines, venit inimícus eius, et superseminávit zizánia in médio trítici,
et ábiit. Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt
et zizánia. Accedéntes autem servi patris familias, dixérunt ei: "
Dómine nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet
zizánia?" Et ait illis: " Inimícus homo hoc fecit." Servi autem
dixérunt ei: "Vis, imus, et collígimus ea?" Et ait "Non: ne
forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum. Sínite
útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus:
'Collígite primum zizánia, et alligáte ea fascículos ad comburéndum,
tríticum autem congregáte in hórreum meum.'"
Credo.
Offertorium: Ps.cxxix: 1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine,
exáudi oratiónem meam. De profúndis clamávi ad te, Dómine.
Secreta:
Hóstias tibi, Dómine, placatiónis offérimus: ut et delicta
nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.
Preface of the Trinity.
Communio: Marc xi: 24
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite
quia accipiétes, et fiet vobis.
Postommunio:
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illius salutáris capiámus
efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.