Dominica Vigesima Tertia Post Pentecosten
II Classis
Si hæc Dominica a superveniente
Dominica ultima post Pentecosten impediatur, anticipatur Sabbato cum omnibus
privelegiis occurenti Dominicæ propriis, et in ea dicitur "Glória in
excelsis," Credo, Præfatio de Trinitate et "Ite, Missa est."
English Text
Introitus: Jerem. xxix: 11, 12, et 14
Dicit Dóminus: Ego cogito cogitatiónes pacis et non adflictiónis.
Invocabitis me et Ego exaudiam vos et reducam captivitatem vestram de cunctis
locis. [Ps. lxxxiv: 2] Benedixisti,
Dómine,
terram tuam: avertisti captivitátem Jacob. Gloria Patri. Dicit Dóminus.
Collect:
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delicta populórum: ut a
peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua
benignitáte liberémur. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda
ad Philippénses: iii: 17-21; iv: 1-3
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Imitatóres mei estóte et observáte eos qui ita ámbulant, sicut
habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc
autem et flens dico) inimícos crucis Christi: quorum Deus venter est: et
glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem
conversátio in cælis est: unde étiam Salvatórem expectámus Dóminum nostrum
Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum
córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem qua étiam possit subjícere
sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi, et desiderantíssimi, gaudium meum,
et corona mea: sic state in Dómino, carissimi. Euvódiam rogo, et Sýntychen
déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar,
ádjuva illas, quae mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris
adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
Graduale: Ps. xliii: 8-9
Liberásti nos, Dómine, ex adfligéntibus nos: et eos qui nos odérunt
confudisti. In Deo laudábimur tota die et in nomine tuo confitébimur in
sæcula.
Allelúia, allelúia. [Ps.cxxix: 1-2] De
profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exaudi oratiónem meam. Allelúia
Matt. ix: 18-26
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce princeps unus accéssit et
adorábat eum, dicens: "Filia mea modo defúncta est: sed veni, inpone
manum tuam super eam, et vivet." Et surgens Jesus sequebátur eum, et
discipuli eius. Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim
annis, accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus. Dicébat enim
intra se: "Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero." At Jesus
convérsus, et videns eam, dixit: "Confíde, fília, fides tua te salvam
fecit." Et salva facta est múlier ex illa hora. Et cum venísset Jesus in
domum príncipis, et vidisset tibícines, et turbam tumultuántem, dicebat:
"Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum.
Et cum ejécta esset turba, intrávit et ténuit manum ejus. Et surréxit
puélla. Et éxiit fama hæc in univérsam terram illam.
Credo.
Offertorium: Ps.cxxix: 1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exaudi orationem meam. De
profúndis clamávi ad te, Dómine.
Secreta:
Pro nostræ servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis
offérimus: ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris. Per
Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda
Præfatio de Ssma Trinitate
Communio: Marc xi: 24
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétes, et
fiet vobis.
Postcommunio:
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut quos divína tríbuis participatióne
gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dominum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda