Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Vigesima Secunda Post Pentecosten
II Classis

English Text

Introitus: Ps.cxxix: 3-4

Si iniquitátes observáveris, Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est, Deus Israël. [Ps. ibid., 1-2]. De profúndis clamavi ad te, Dómine: Dómine exaudi vocem meam. Glória Patri. Si iniquitátes.

Collect:

Deus, refúgium nostrum, et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et presta: ut quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

ad Philíppenses i: 6-11

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philíppenses.
Fratres: Confídimus in Dómino Jesu, quia qui cœpit in vobis opus bonum perfíciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.

Graduale Ps. cxxxii: 1-2

Ecce quam bonum, et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V. .Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja. [Ps. cxiii: 11] Qui timent Dóminum sperent in eo: adjútor et protéctor eórum est. Allelúja.

Matt. xxii: 15-21

    +    Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore:. Abeúntes Pharisǽi consílium iniérunt ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: "Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non?" Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: "Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numísma census." At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: "Cujus est imágo hæc et suprascríptio?" Dicunt ei: "Cǽsaris." Tunc ait illis: "Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari; et quae sunt Dei, Deo.

Credo.

Offertorium: Esth. xiv: 12-13.

Recordáre mei, Dømine, omni potentáti dóminans: et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspectu príncipis.

Secreta:

Da, miséricors Deus: ut hæc salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinéntur expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Præfatio de Ssma Trinitate

Communio: Ps. xvi: 6

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclina aurem tuam, et exáudi verba mea.

Postcommunio:

Sumpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes: ut quæ in tui commemoratiónem nos fácere præcepísti, in nostræ profíciant infirmitátis auxílium: Qui vivis.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!