Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Vigesima Prima post Pentecosten
2nd Classis

[English Text]

Introitus: Esther 13: 9, 10-11

In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cælum et terram, et univérsa quæ in cæli ámbitu continéntur: Dóminus universórum tu es. [Ps. cxviii, 1]. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. Glória Patri. In voluntáte.

Collect:

Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera: et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Ephesios vi: 10-17

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Fratres: Confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insidias Diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem; sed advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiae in cæléstibus. Proptérea accépite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte et indúti lorícam justítiæ, et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea extínguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spíritus, quod est verbum Dei.

Graduale Ps. lxxxix: 1-2

Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. V. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo, et usque in sǽculum tu es Deus.
Allelúja, allelúja. [Ps. cxiii: 1] In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.

Matt. xviii: 23-35

        Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolum hanc: Assimilátum est regnum cælórum hómini regi qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat decem míllia talénta. Cum autem non habéret unde rédderet, jussit eum dóminus venúmdari, et uxórem ejus, et fílios, et ómnia quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: "Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi." Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum, et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocábat eum, dicens: "Redde quod debes." Et prócidens consérvus ejus rogábat eum, dicens: "Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi." Ille autem nolúit, sed ábiit, et misit eum in cárcerem donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus quae fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus, et ait illi: "Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum?" Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquisque fratri suo de córdibus vestris.

Credo.

Offertorium: Job 1.

Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus, ac timens Deum: quem Satan pétiit, ut tentet: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes, et in carnem ejus: perdítque omnem substántiam ipsíus, et fílios: carnem quoque ejus gravi úlcere vulnerávit.

Secreta:

Súscipe, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte réstitui. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Præfatio de Ssma Trinitate

Communio: Ps. cx: 81, 84 et 86

In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judícium? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus meus.

Postcommunio:

Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine Deus, ut quod ore percépimus, pura mente sectémur. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!