Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Vigesima Post Pentecosten
II Classis

English Text

Introitus: Dan. iii: 31, 29, et 35

Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia pecávimus tibi, et mandátis tuis non obedívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. [Ps. cxviii, 1] Beáti immaculáti in via: qui ambulant in lege Dómini. Glória Patri. Omnia.

Collect:

Largíre, quǽsumus, Dómine fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

ad Ephesios v: 15-21

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephesios.
Fratres: Vidéte quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri inprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes, et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjécti ínvicem in timóre Christi.

Graduale Ps. cxliv

Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. V. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.

Allelúja, allelúja. [Ps. cvii] Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja.

Joann. iv: 46-53

    +    Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore:. Erat quidam régulus cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: "Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis." Dicit ad eum régulus: "Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus." Dicit ei Jesus: "Vade fílius tuus vivit." Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fílius eius víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: "Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus, "Fílius tuus vivit," et credidit ipse, et domus ejus tota.

Credo.

Offertorium: Ps. cxxxxvi: 1.

Super flúmina Babylónis illic sédimus, et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.

Secreta:

Cæléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vita nostri cordis expúrgent. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Præfatio de Ssma Trinitate

Communio: Ps. cxviii: 49-50

Moménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.

Postcommunio:

Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obedíre mandátis. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!