Dominica Decima Octava Post Pentecosten Introitus: Eccli. xxxvi: 18 Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: plebis tuæ Israël. [Ps. cxi: 1]. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Glória Patri. Da pacem. Collect: Dirigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia sine te placére non póssumus. Per Dóminum. 2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda 1 ad Cor. i: 4-8 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale Ps. cxxi Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum
Dómini íbimus. Fiat
pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.. Matt. ix: 1-8 +
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. Credo. Offertorium: Exodi. xxiv: 4 et 5. Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta, et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odorem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël. Secreta: Deus, qui per nos hujus sacrifícii veneránda comércia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis: præsta quǽsumus; ut, sicut tuam cognócimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda
Communio: Ps. vc:8-9 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus. Postcommunio: Grátias tibi ref'érimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dominum.
|