Dominica Decima Septima Post Pentecosten Introitus: Ps. cxviii: 137 et 124 Justus es, Dómine, et rectum judícium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam. [Ps. ibid., 1]. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. Glória Patri. Justus. Collect: Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári. Per Dóminum. 2. ad poscenda suffragia Sanctorum.3. ad libitum eligenda Ephes: iv: 1-6 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios. Graduale Ps. xxxii: 12 et 6 Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi. Verbo Dómini cæli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Allelúja, allelúja. [Ps. ci: 2] Dómine exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat.. Allelúja. Matt.
xxii: 34-46 In illo témpore:. Accessérunt ad Jesum pharisǽi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, temptans eum: "Magíster quod est mandatum magnum in lege?" Ait illi Jesus: "Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: díliges próximum tuum sicut te ipsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétæ." Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus, dicens: "Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est?" Dicunt ei: "David." Ait illis: "Quomodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: 'Dixit Dóminus Dómino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum'? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est?" Et nemo póterat respondére ei verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre. Credo. Offertorium: Dan: ix: 17, 18, et 19. Orávi Deum meum ego Dániel, dicens: "Exáudi, Dómine, preces servi tui: illúmina fáciem tuam super sanctuárium tuum: et propítius inténde pópulum istum, super quem invocátum est nomen tuum, Deus." Secreta: Majestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur: ut hæc sancta, quæ gérimus, et a prætéritis nos delíctis éxuant, et futúris. Per Dóminum. 2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda
Præfatio de Ssma Trinitate
Communio: Ps. lxxv: 12 et 13 Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro omnes, qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili, et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud omnes reges terræ. Postcommunio: Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant. Per Dominum.
|