Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Decima Quinta Post Penteconsten
II Classis

English Text

 Introitus: Ps. lxxxv: 1 et 2-3

Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die .[Ps. ibid., 4]. Lætífica ánimam servi tui: quia ad te Dómine, ánimam meam levávi. Glória Patri…. Inclina….

Collect:

Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere: tup semper únere bernétur. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Gal. v: 25-26; vi: 1-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Galatas.
Fratres: Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Non efficiámur inánis glóriæ cupidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Fratres, et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spiritáles estis hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans te ipsum, ne et tu tentéris. Alter altérius ónera portáte et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechizátur verbo, ei, qui se catechízat in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non inridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam æternam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficientes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fidei.

Graduale Ps. xci

Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómine tuo, Altíssime. V. Ad anuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. [Ps. xciv] Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.

  Luc. xviii: 9-14

    +    Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem quæ vocátur Naim: et ibant cum illo discípuli eius, et turba copiosa. Cum autem adpropinquáret portae civitátis, ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matri suæ: et hæc vídua erat: et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus misericórdia motus super eam, dixit illi: "Noli flere." Et accessit, et tétigit lóculum. (Hi autem, qui portábant, stetérunt.) Et ait: "Adulescens, tibi dico, surge." Et resédit qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicentes: "Quia prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.

Credo.

Offertorium: Ps. xxxix: 2, 3 et 4.

Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.

Secreta:

Tua nos, Dómine, sacraménta custódiant: et contra diabólios semper tueántur incúrsus. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Præfatio de Ssma Trinitate

 

Communio: Joann. vi.

Panis, quem ego dédero, caro meo est pro sǽculi vita.

Postcommunio:

Mentes nostras, et córpora possídeat, quǽsumus, Dómine, doni cæléstis operátio: ut non noster sensus in nobis, sed júgiter ejus præveniat efféctus. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!