Dominica Decima Tertia Post Pentecosten
II Classis

English Text
Introitus: Ps.lxxiii: 20, 19, et 23
Respice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum
ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causum tuam, et ne
obliviscáris voces quæréntium te. [Ps. ibid., 1]
Ut quid, Deus, repulísti in finem: irátus est furor super oves páscuæ tuæ?
Gloria Patri Respice.
Collect:
O
mnípotens, sempitérne Deus, da nobis fidei, spei, et caritátis
augméntum: et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis.
Per Dóm.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda
ad Gal. iii: 16-23
Lectio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Fratres: Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit:
«et semínibus,» quasi in multis, sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est
Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quæ post
quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritam facit ad
evacuándam promissiónem. Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissióne.
Abrahæ autem per repromissiónem donavit Deus. Quid igitur lex? Propter
transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat ordináta per
Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit! Si enim data esset lex, quæ posset
vivificáre, vere ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura ómnia sub
peccato, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus.
Graduale Ps. lxx: 20, 19, et 23
R
espice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum
ne obliviscáris in finem:
v. Exsúrge,
Dómine, et júdica causum tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.
Alleluia, alleluia.
[Ps. lxxxix] Dómine,
refúgium factus es nobis a generatióne, et progénie. Alleluia.
Luc. xvii: 11-19
+ Sequentia sancti Evangelii secundum
Lucam.
In illo tempore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per
médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum
occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levavérunt
vocem dicéntes: «Jesu, præcéptor, miserére nostri.» Quos ut vidit, dixit:
«Ite, osténdite vos sacerdótibus.» Et factum est, dum irent, mundáti sunt.
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est cum magna
voce magníficans Deum, et cécidit in fáciem ante pedes eius, grátias agens:
et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: «Nonne decem
mundáti sunt? et novem ubi sunt? Non est invéntus qui redíret, et daret
glóriam Deo, nisi hic alienígena?» Et ait illi: «Surge, vade, quia fides
tua te salvum fecit.»
Credo.
Offertorium: Ps. xxx: 15-16.
I
n te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis
témpora mea.
Secreta:
P
ropitáre Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus: ut hac
oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas, et postuláta concédas.
Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda
Prefatio de Ssma Trinitate
Communio: Sap. xvi: 20
P
anem de cælo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum,
et omnem sapórem suavitátis.
Postcommunio:
S
umptis, Dómine, cæléstibus sacraméntis: ad redemptiónis
ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda