Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Septima Post Pentecosten
Second Class

[English Text]

Introitus: Ps. xlvi: 2

Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. [Ps. ibid. 3] Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: Rex magnus super omnem terram. v. Glória Patri. Omnes gentes.

Oratio

Deus, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur: te súpplices exorámus; ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédes. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum.3. ad libitum eligenda

ad Romanos vi: 19-23

Lectio Epistolæ beati Pauli Apostoli ad Romanos. 
Fratres: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre inmundítiæ et iniquitáti ad iniquitátem ita, nunc exhibéte membra vestra servíre justítiæ in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti liberi fuístis justítiæ. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Stipéndia enim peccáti, mors. Grátia autem Dei, vita ætérna in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale Ps. xxxiii: 12 et 6

Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur.

Allelúja, allelúja. Ps. xlvi: 2 Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. Allelúja.

Matth. vii: 15-21
   Sequentia sancti Evangelii secundum Matthæum.

In illo tempore: Dixit Jesus discípulis suis: «Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos fácere: neque arbor mala fructus bonos fácere. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eorum cognoscétis eos. Non omnis qui dicit mihi, “Dómine, Dómine,” intrábit in regnum cælórum, sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrábit in regnum cælórum.»

Credo.

Offertorium: Dan iii: 40

Sicut in holocáustis aríetum et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quia non est confúsio confidéntibus in te, Dómine.

Secreta:

Deus, qui legálium differéntiam hostiárum unius sacrifícii perfectióne sanxísti: áccipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et pari benedictióne, sicut múnera Abel, sanctífica; ut, quod sínguli obtulérunt ad majestátis tuæ honórem, cunctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Prefatio de Ssma Trinitate

Communio: Ps. xxx: 3.

Inclina aurem tuam, accélera ut erípias me.

Postcommunio:

Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et ad ea quæ sunt recta, perdúcat. Per Dóminum. 

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!