Dominica Sexta post Pentecosten Introitus: Ps. xxvii: 8-9 Dóminus fortítudo plebis suæ , et protéctor salutárium Christi suæ est: salvum fac populum tuum, Dómine , et bénedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in sǽculum. [Ps. ibid., 1]. Ad te Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: ne quando táceas a me, assimilábor descendéntibus in lacum. Glória Patri. Dóminus fortítudo. Collect: Deus virtutum, cujus est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias. Per Dóminum. 2. ad poscenda suffragia Sanctorum. ad Romanos vi: 3-11 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos. Graduale Ps. lxxxix: 13 et 1 Convértere, Dómine aliquántulum, et deprecáre
super servos tuos. V. Dómine
refúgiam factus est nobis, a generatióne et progénie. Marc.
viii: 1-9 In illo témpore:Cum turba multa esset cum Jesu, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: "Miséreor super turbam: quia ecce iam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: et si dimísero eos jeiúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt." Et respondérunt ei discípuli sui: "Unde illos póterit hic saturáre pánibus in solitúdine?" Et interrogávit eos: "Quot panes habétis?" Qui dixérunt: "Septem." Et præcépit turbæ discúmbere supra terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit et dabat discípulis suis, ut appónerent, et apposuérunt turbæ. Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et jussit appóni. Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem qui manducáverunt, quasi quáttuor míllia: et dimisit eos. Credo. Offertorium: Ps. xvi: 5, et 6-7. Pérfice gressus meos in sémitas tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine. Secreta: Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has pópuli tui oblatiónes benignus assúme: et ut nullíus sit írritum votum, nullíus vacua postulátio, præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum. 2. ad poscenda suffragia Sanctorum. Communio: Ps. xxvi: 6 Circuíbo, et immolábo in tabernáculo ejus hóstiam jubilatiónis: cantábo, et psalmum dicam Dómino. Postcommunio: Repléti sumus, Dómine, munéribus tuis: tríbue, quǽsumus; ut eórum et mundémur efféctu, et muniámur auxílio. Per Dominum.
|