Dominica Prima post Pentecosten
II Classis
[English Text]
Introitus: Ps. xii: 6
D
ómine, in tua misericórdia sperávi:
exsultávit cor meum in salutáti tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.
[Ps. ibid: 1] Úsquequo, Dómine, oblivicéris me
in finem? úsquequo avértis fáciem tuam a me?
v.
Glória Patri. Dómine, in tua.
Dicitur
Glória in excélsis
in
omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata,
juxta Rubricas; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa
Dominicæ præcedentis.
Oratio:
D
eus, in te sperántium fortitúdo, adésto
propítius invocatiónibus nostris: et quia sine te nihil potest mortális
infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut in exsequéndis mandátis tuis,
et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóm.
2° ad poscenda suffragia Sanctorum; 3° ad libitum eligenda.
1 Joann. iv: 8-21
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
Caríssimi: Deus cáritas est. In hoc
appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in
mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus
Deum sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem
pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus
altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in
nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. In hoc cognóscimus quóniam
in eo manémus, et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos
vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium suum salvatórem mundi.
Quisquis conféssus fúerit, quóniam Jesus est Fílius Dei. Deus in eo manet,
et ipse in Deo. Et nos cognóscimus, et credídimus caritáti quam habet Deus in
nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritáte in Deo manet, et Deus in eo.
In hoc perfácta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die
judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in
caritáte, sed perfécta cáritas foras mittit timórem quóniam timor pœnam
habet. Qui autem timet, non est perféctus in caritáte. Nos ergo diligámus
quóniam Deus prior diléxit nos. Si quis díxerit, quóniam díligo Deum, et
fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum quem videt,
Deum, quem non vidit, quómodo potest dilígere. Et hoc mandátum habémus a Deo:
ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
Graduale: Ps. xl: 5 et 2.
E
go dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam
meam, quia peccávi tibi.
v. Beátus qui
intéligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
A
llelúja, allelúja.
[Ps.
v: 2] Verba mea áuribus pércipe, Dómine: intélege clamórem meum.
Allelúja.
+
Luc. vi: 36-42.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis
suis: «Estóte ergo misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est.
Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non
condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram
bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum
vestrum. Eádem quippe mensúra qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat
autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo
in fóveam cadunt? Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis
erit, si sit sicut magíster ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris
tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Aut quómodo potes
dícere fratri tuo: “Frater, sine ejíciam festúcam de óculo tuo”: ipse in
óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo: et
tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.»
Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis
post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas;
non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ
præcedentis.
Offertorium: Tob. xii: 6
Inténde voci oratiónis meæ, Rex meus, et Deus
meus: quóniam ad te orabo, Dómine.
Secreta:
H
ostias nostras, quǽsumus, Dómine, tibi
dicátas placátus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia Sanctorum; 3° ad libitum eligenda.
Præfátio de Ssma Trinitate,
quæ dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII
Sabbato anticipata. Quoties vero infra hebdomadam resumitur Missa Dominica
præcedentis, dicitur Præfatio communis juxta
Rubricas.
Communio: Tob. xii: 6
N
arrábo ómnia mirabília tua: lætábor et
exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.
Postcommunio:
T
antis, Dómine, repléti munéribus: præsta,
quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus
Per Dóminum.
2° ad poscenda suffragia Sanctorum; 3° ad libitum eligenda.