Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 28 Octobris
Ss. Simónis et Judæ, Apostolórum

Introit: Ps. cxxxviii: 17

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem...

Oratio

Deus, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam, ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere. Per Dóminum.

Ephes. iv: 7-13

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est qui et ascéndit super onmes cælos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres, et doctóres ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fidei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Graduale: Ps. xliv: 17-18

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. v. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.

Joann. xv: 17-25
+

Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis ódio hábuit. Si de mundo fuissétis: mundus quod suum erat, dilígeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequéntur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem, et locútus fuíssem eis, peccátum non habérent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non habérent: nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.»

Credo.

Offertorium: Ps. xviii: 5

In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.

Secreta:

Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiáti, dignius celebrémus. Per Dóminum.

Præfátio Apostolórum

Communio: Matt. xix: 28

Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicántes duodecim tribus Israël.

Postcommunio:

Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus; ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!