|
Die 24 Octobris
Introitus: Ps. cii: 20 B enedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónem ejus. [Ps. ibid., 1] Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Glória Patri. Benedícite Dóminum.Oratio: D eus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ, fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia, et muniámur auxílio Per Dóminum.
Léctio libri Tobiæ. Graduale Tob. viii: 3 A ngelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dǽmonem. [Ps. cxlvi: 5] Magnus Dóminus noster, et magna vírtus ejusAllelúja, allelúja. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja. In Missis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps. cxlviii: 2 L audáte Dóminum omnes Angeli ejus: laudáte eum omnes virtútes ejus. [Ps. cii:20, 21-22] Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.Témpore autem Paschali ommititur Graduale, et ejus loco dicitur: A llelúja, allelúja. [Ps. cii: 1] Béndic ánima mea Dóminum: et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja. [Tob. iii: 25; v: xi] Missus est Angelus Dómini sanctus Raphaël a Deo a Tobíam, et salutávit eum et dixit: «Gáudium sit tibi semper.» Allelúja. Joann.
v: 1-4 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. Credo. Offertorium: Apoc viii: 3 et 4 Stetit Angelus juxta arum templi, habens thuríbulim áurem in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumis arómatum in conspéctu Dei. Secreta: H óstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis intervéniente suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.Communio: Dan. iii: lviii B enedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in sǽcula.Postcommunio: D irígere dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum: et, quem tui majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet. Per Dóminum.
|