|
Die 20 Octobris Introitus: Eccli. xviii: 12-13 Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet, et érudit quasi pastor gregem suum. [Ps. i: 1] Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cathedra pestiléntiæ non sedit. v. Glória Patri. Oratio: D a, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes, atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum.Jac. ii: 12-17 Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli. Graduale Ps. cvi: 8 et 9 C onfiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. v. Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiávit bonis.A llelúja, allelúja. [Prov. xxxi: 20] Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja. Luc.
xii: 35-40 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. Offertorium: Job xxix: 14-16. J ustítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco, et pes claudo: pater eram páuperum.Secreta: H as, quǽsumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus ássume: et præsta; ut te super ómnia, et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus. Per Dóminum.Communio: Luc. vi: 38 D ate, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.Postcommunio: P retiósi córporis, et sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur cleméntiam: ut sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ. Qui vivis.
|